Grenoble, AD Isère, 1 G 1

<< < / > >>

Numéro3758

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date28/06/1119(fiabilité :édition)

LieuMaguelone(lat :apud Magalonam)

DiocèseVienne

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireChapitre cathédral  de  VIENNE

Regeste

Calixte II, pape, confirme les possessions ainsi que les privilèges et la primatie de l'église de Vienne sur les églises de Bourges, Bordeaux, Auch, Narbonne, Aix et Embrun.

Fac-similé

Texte

l.1 CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS PETRO, DECANO, ET CANONICIS SIVE CLERICIS VIENNENSIS AECCLESIȨ TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS, IN PERPETUUM.
l.2 [Etsi ecclesiarum omnium cura] nobis ex apostolicȩ sedis administratrione immineat, Viennensi tamen ȩcclesiȩ propensiori nos convenit caritatis studio providere. Ipsa enim primum, disponente Deo, [sollici-
l.3-tudini nostrȩ, commissa est] et ad ejus regimen nos episcopalis gratiam consecrationis accepimus. Et communis igitur et singularis dilectionis debito incitati, matrem vestram filii in Christo karissimi, sanctam
l.4 [Viennensem eccleisam diligere], honorare et beati Petri patrocinio decrevimus confovere. Omnem itaque dignitatem, et omnem munitionem ac libertatem quȩ vel per autentica predecessorum nostrorum
l.5 SILVESTRI, NYKOLAI, LEONIS, GREGORII et ceterorum pontificum Romanorum privilegia, vel per imperatorum, regum, principum, et ceterorum fidelium largitionem eidem ȩcclesiȩ concessa est, nos quoque,
l.6 auctore Deo, concedimus et presentis privilegii pagina confirmamus, ut videlicet super septem provincias primatum obtineat, super ipsam Viennensem, super Bituricam, Bu[rdegal]am, Ausionem quȩ Novem populana [dicitur], super Narbonam, Aquas, Ebredun[um] et in eis Viennensis archiepiscopus Romani pontificis vices agat, synodales conventus indicat et negotia [ȩcclesiastica juste canoniceque] diffiniat. Porro illa
l.8 [sex oppida vel] civitates, Gratianopolis [videlicet], Valentia, Dia, Albavivarium, Geneva, Maurienna, in ejus tamquam in propriȩ metropolitanȩ obedientia et subjectione permaneant. Darentasiensis
l.9 [autem archiepiscopus], licet aliquibus habeatur ex apostolicȩ sedis liberalitate prelatus, Viennensi archiepiscopo tamquam primati suo subjectus obediat. Sane in Salmoracensi archidiaconia consecrationes
l.10 [vel ordinationes] et quicquid ad pontificale officium pertinet, Viennensis ȩcclesia preter alicujus inquietationem seu diminutionem habeat. Abbatia quoque Sancti Petri foras portam
l.11 [Vienne] sita, et infra eandem urbem abbatiȩ Sancti Andreȩ, una monachorum, altera sanctimonialium, abbatia Sancti Theuderii, et abbatia Sanctȩ Mariȩ de Bone valle, quȩ prestante Deo
l.12 nostris sumptibus et nostris est fundata laboribus in jam sepedictȩ Viennensis ȩcclesiȩ jure ac subjectione persistant. In ipsa etiam Romanensi ȩcclesia, quamvis Romanȩ se faciat libertatis,
l.13 visis tamen predecessorum nostrorum privilegiis et imperatorum preceptis, tam in secularibus quam et in regularibus clericis et canonicis inibi ordinatis et ordinandis, pontifices Viennenses omnem
l.14 habere decernimus potestatem. Similiter in ȩcclesia Beati Donati et Beati Valerii et in ȩcclesia Beati Petri de Campania, et Beatȩ Mariȩ de Annonaico et in ȩcclesia Beati Antonii. Castra
l.15 [preterea quȩ per nos] recuperata sunt vel acquisita, scilicet Pompeiacum, Saxeolum et castrum de Mala valle, Viennensi ȩcclesiȩ in perpetuum confirmamus. Cimiterium vero
l.16 [quod domnus predecessor noster sanctȩ mem]oriȩ PASCHALIS papa circa Beati Mauricii ecclesiam consecravit, liberum esse sancimus, ut eorum qui illic [sepeliri] deliberaverint devotioni et
l.17 extremȩ voluntati, nisi forte [excommunicati] sint, nullus obsistat, salvo nimirum [propriȩ] jure parochiȩ. Ad hec pro ampliori [Viennensis] ecclesiȩ dilectione, ante Viennensem
l.18 archiepiscopum per provinciam suam crucem deferri concedimus. Si qua igitur in futurum ȩcclesiastica secularisve persona hanc nostrȩ confirmationis vel concessionis paginam sciens contra eam temere venire
l.19 temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
l.20 cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiȩ juxta
l.21 [servantibus sit pax] Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia aeternȩ pacis inveniant. AMEN.
l.22 [rota] Ego Calixtus catholicȩ [ȩcclesiȩ] episcopus, SS. [benevalete]
l.23 [Datum apud Magalonam per manum per manum] Grisogoni sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII° kalendas julii, indictione XIIa,
l.24 [incarnationis Dominicȩ anno M°C°XIX°, pontifi]catus autem domni CALIXTI secundi pape anno primo.
l.25 [sceau].

Bibliographie

ROBERT (Ulysse), Bullaire du pape Calixte II : 1119-1124, 2 vol., Paris, 1891, t. 1, p. 36-37, n° 25.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3758 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3758»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3758/. Date de mise à jour : 29/03/12.