Grenoble, AD Isère, 11 H 101

<< < / > >>

Numéro3753

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date04/1070(fiabilité :texte)

LieuVienne(lat :Vienn?)

DiocèseVienne

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurChevalier Soffredus et Semmena son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ANDRE-LE-HAUT  de  VIENNE

Regeste

Soffredus et son épouse Semmena offrent au monastère de Saint-André de Vienne leur fille Madeleine pour y être moniale et donnent en dot plusieurs biens

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Notum esse volumus omnibus hominibus presentibus et futuris, quod quidam nobilis vir atque illustris miles Soffredus nomine,
l.2 cum uxore sua nobili atque preclara prosapia orta nomine Semmena, cupientes generationem suam atque genealogiam in familiam Christi computari, et in filios Dei pro redemptione animarum
l.3 suarum sacrosanctȩ Dei ȩcclesiȩ quȩ est constructa in honorem Dei sanctique Andreȩ apostoli infra moenia urbis Viennȩ juxta castrum quod supereminet urbi, ubi domna Raimoda abbatissa
l.4 sanctimonialium congregationi preesse videtur, filiam suam Deo optulerunt nutriendam atque sanctarum monacharum collegio sociandam, et Christi benedictione ac veste consecrandam. Pro cujus etiam
l.5 amore hereditatem sibi in terra viventium acquirere cupientes ex suo proprio jure dederunt supradictȩ ecclesiȩ atque cenobio unam vineam in Alta Ripa, in territorio et archiepiscopatu
l.6 Viennensi, in parochia sancti Germani, in villa Chamonnaico non longe ab ipsa ȩcclesia, quam quidam Desiderius quondam plantavit ad medium plantum, et Soffredus divisit cum Bosone jam-
l.7-dicti Desiderii filio sicut ipse Soffredus hanc vineam hactenus habebat et tenebat, et accreverat et melioraverat, et deinceps ipsa vinea meliorari poterit, sic eam ex integro supradictȩ ȩcclesiȩ
l.8 dederunt. Dederunt etiam una pedam in burgo Sancti Germani, et duas condaminas inter crucem quȩ est ad Albam Spinam et inter rivum qui dicitur Gelaurasion, quarum una habetur justa vineam Almanni
l.9 caballarii in loco qui dicitur Levorinus, alterave ibidem, solo campo mediante. Hȩc omnia dederunt Deo et jamdictȩ ȩcclesiȩ cum introitu et exitu.. cum pascuis terrarum sive silvarum, ut sine
l.10 contradictione alicujus ipsȩ sanctȩmoniales et homines ipsarum qui in his locis quos dederunt habitaverint, bestiȩ omnes eorum convertentur et pascant. Mansum etiam qui situs est in parochia
l.11 Asiniensi, in villa quȩ vocatur Chambao sicut jam olim dederunt, ita et modo firmaverunt. Igitur omnia hȩc ex integro dederunt Deo, et sepenominatȩ ȩcclesiȩ atque cenobio Sancti Andrȩ, sicut dictum est,
l.12 pro redemptione animarum suarum; et pro amore filiȩ suȩ Magdalena nomine, eo tenore et convenientia, ut in perpetuum sine alicujus contradictione sit, atque permaneat in usu atque
l.13 servicio ibi Deo servientium. Quos si quod absit aliquis homo aut femina, hanc donationem sive oblationem contradicere aut falsare temptaverit, non valeat vindicare quod injustȩ quȩ sierit,
l.14 sed excommunicatus cum diabolo, non habeat hereditatem in regno Christi et Dei, nisi resipuerit, et in duplo emendet tantum, quantum supradictȩ res melioratȩ valuerint, et inantea in perpetuum firma
l.15 stabilisque permaneat cum adstipulatione subnixa. S. Soffredi et S. uxoris ejus Semmenȩ qui hanc donationis sive oblationis cartam scribi et firmari rogaverunt.
l.16 S. Amedei et S. Guillelmi, et S. Sigibodi et S. Guigonis filiorum eorum ; S. Gausmari, S. Richardi, S. Bernonis,
l.17 S. Bosonis, S. Vitalis, S. Silvionis presbiteri et canonici, S. Hugonis, S. Richardi, S. Giruncli.
l.18 Scripta Viennȩ manu Petri cancellarii sanctȩ ȩcclesiȩ Viennensis, mense aprili, feria II, luna XXI, domno Leudegario archiepiscopo Viennensem ȩcclesiam gubernante, Domino autem Deo nostro Jhesu Christo
l.19 in secula seculorum regnante. Amen.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3753 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3753»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3753/. Date de mise à jour : 29/03/12.