Le Puy, AD Haute-Loire, 1 H 315 n° 1

<< < / > >>

Numéro3675

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date04/02/1107(fiabilité :texte)

LieuCluny(lat :apud Cluniacum)

DiocèseClermont-Ferrand

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Hauteur à droite595   mm

Largeur en haut382   mm

Largeur en bas387   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAimeric, abbé  de  LA CHAISE-DIEU

Regeste

Pascal II, pape, confirme les privilèges octroyés à l'abbaye de la Chaise-Dieu par Grégoire VII et Urbain II, ainsi que la donation du monastère de Saint-André de Vienne par Gui, archevêque de Vienne, de l'église de Saint-Trevier par l'archevêque de Lyon et la chapelle de Bessan par l'évêque d'Agde.

Texte

l.1 PASCHALIS, EPICOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO AIMERICO, ABBATI MONASTERII QUOD CASA DEI DICITUR, SITI IN PARROCHIA ARVERNENSI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS,
l.2 REGULARITER SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Apostolicȩ sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum maxime quȩ eidem sedi specialius adherent, ac tamquam jure
l.3 proprio subjectȩ sunt quieti auxiliante domino providere. Ea propter, fili Aimerice in Christo karissime, tuis tuorumque fratrum justis desideriis et petitionibus annuentes, cenobium Casȩ Dei cui Deo auctore presidere
l.4 dinosceris, secundum predecessorum nostrorum statuta in apostolicȩ sedis gremio specialiter confoventes, tam capud quam membra cetera presentis decreti auctoritate munimus, omnia enim quȩ eidem cenobio a pre-
l.5-decessoribus nostris apostolicȩ memoriȩ Gregorio VIIo et Urbano IIo concessa sunt. Nos quoque decreti presentis auctoritate concedimus confirmamus etiam vobis monasterium Sancti Andreȩ, Vienne situm, quod a con-
l.6-fratre Guidone Viennensi archiepiscopo vobis constat esse concessum, ecclesiam quoque Sancti Treveri quam venerabilis memoriȩ Hugo Lugdunensis archiepiscopus consentiente communi capitulo vestro cenobio contulit, et item
l.7 cellam de Beciano a confratre nostro Bernardo episcopo Agatensi concessam. Preterea per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque hodie cȩnobium vestrum juste possidet, sive in futu-
l.8-rum, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino
l.9 hominum liceat idem cenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserven-
l.10-tur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Arvernensis ecclesiȩ debita reverentia omni tamen professionis exactione seposita.
l.11 Ad hec adicientes statuimus ut si quis abbatum qui Romana tibi auctoritate subjecti sunt, erga obedientiam tuam rebellis extiterit, liceat discretioni tuȩ disciplina eum regulari coher-
l.12-cere, nec episcoporum quisquam tibi in parte hac adversetur. Obeunte te, nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet sucessorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia, vel
l.13 violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti regulam elegerint. Ad indicium autem percepte a Romana ecclesia li-
l.14-bertatis, bizantium unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hanc constitutionis nostrȩ paginam sciens contra eam temere venire temp-
l.15-taverit, secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sa-
l.16-cratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax domini nostri Jhesu
l.17 Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.18 [rota]. Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus subscripsit. [benevalete].
l.19 Datum apud Cluniacum, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II non. februarii, indictione XVa, incarnationis dominicȩ anno MoCVIo,
l.20 pontificatus autem domini Paschalis secundi pape anno VIIIo.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4548.

PAYRARD (J.-B.), Chartes inédites concernant l'histoire du Velay, dans Tablettes historiques du Velay, 7 (1877), p. 347-392 et 511-538 et 8 (1878), p. 1-32 et 195-226, p. 24-26, n° 13.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, 1884, p. 188-189, n° 226. (d'après une copie du XIVe siècle).

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3675 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3675»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3675/. Date de mise à jour : 29/03/12.