Angers, AD Maine-et-Loire, 15 G 17 n° 2

<< < / > >>

Numéro3650

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date07/05/1085(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite353   mm

Largeur en haut480   mm

Largeur en bas471   mm

AuteurGuillaume et Geoffroi son frère

BénéficiaireTrèves-Cunault, prieuré de Saint-Philibert de Tournus

Regeste

Concession aux moines de Cunault par Guillaume, fils de Gislard, et Geoffroi, son frère, d'une dîme sur l'Authion.

Texte

l.1 [...25... t]rinitatis. Inscriptio ista quam in auctoritate quorumdam monachorum et clericorum plurimorum quoque laicorum ad
l.2 [...25... qu]am imscribere curavimus continet fideliter, qualiter Guilelmus, Gislardi filius, et frater suus Gofredus necnon
l.3 [...25...] presente et favente Johanne propatre ipsorum, decima quȩ est in fundo suo super aquam quȩ vocatur Altio
l.4 [...25...] possederant tandem loci Cunaldi juris esse recognoscentes, absque ulla retentacione sive contradictione loci predicti
l.5 [...25...] imperpetuum habendam concescerunt, propter quod ab ipsis monachis viginti solidos simulque spacium terrȩ quo domum
l.6 [...25...] burco Cunaldi caritative acceperunt, atque ad ȩdificandam ipsam domum fratres illi die uno viginti homines se presta-
l.7-[...20...] non et beneficium illius loci supradictis hominibus tali pacto concesserunt si morientes partem quȩ eis contingeret parva
l.8 [...25... ip]sis monachis honorifice sepeliendis corporibus loco prelibato concedere non recusarent. Fratres vero ipsi si morientes
l.9 [...25...] haberent, nichilominus quam si magna dedissent ipsis sepulturȩ officium exiberent. Hȩc autem facta sunt in presentia
l.10 [...30...]um habitantium, Guichardi, Odonis, Christiani, Petri, Maioli, Mauricii, Stephani, NONIBUS mai, ab incarnacione Domini
l.11 anno millesi[mo o]ctogesimo V, quando predictus Guilelmus Gislardi scilicet filius et Gosfredus frater suus presente et concedente propatre eorum
l.12 Johanne et matre Ermengarde accepto cultello non sine causa fracto, propterea videlicet ut ad tantam inutilitatem perveniat quicumque homo vel femina
l.13 donum istud vel relictum calumpniari vel infringere temptaverit prescriptam decimam beatissimȩ Dei genitrici Mariȩ et beatissimo Philiberto sancto quoque
l.14 Maxenciolo necnon et monachis loci jam nominati relinquentes concedentes et donantes cultellum ipsum fractum in ipso Cunaldi monasterio super altare posuerunt,
l.15 videntibus et audientibus quorum signa sunt hȩc. S. Sicherii sacerdotis. S. Giraudi diaconi. S. Gosberti militis. S. Adalberti militis. S. Fulcherii militis.
l.16 S. Fulcherii majoris. S. Garnerii filii Fulcherii. S. Americi filii Ulrici. S. Gofredi Botardi. S. Gofredi Boeti. S. Andree. S. Stabuli. S. Ansaudi. S. Arnulfi. In cȩlis Christo terris renante Philippo.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3650 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3650»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3650/. Date de mise à jour : 29/03/12.