Angers, AD Maine-et-Loire, 54 H 1
Numéro3634
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date28/03/1088(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche201 mm
Hauteur à droite250 mm
Largeur en haut212 mm
Largeur en bas259 mm
AuteurGausbert Paganus, fils de Gédéon d'ECHEMIRE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JULIEN de TOURS
Regeste
Texte
l.2 aut qualicumque modo comprehensa. Unde apud nos ȩquum duximus cognitum fieri tam futuris quam presentibus, qualiter Gosbertus,
l.3 cognomine Paganus, filius Gedeonis de Eschimiriaco, cum domno Girberto abbate et monachis Sancti Juliani ad viam pacis redigatur. Qui
l.4 adversum prefatos monachos, pro beneficio a patre suo Gedeone et matre sua Batilde necnon et fratre suo Ascelino, cognomine Raginaldo, pro salute
l.5 animarum suarum eis impenso, licet injuste commotus, quia nimium illud sibi videbatur, in quantum poterat quod suȩ reservabatur potestati,
l.6 eis partim calumniabatur, partim auferre nitebatur. Sed postea gratia Dei preveniente et subsequente consilio bonorum virorum compunctus, Girberto
l.7 abbati Sancti Juliani et monachis quod male invaserat reddere videtur in presentia multorum quorum nomina subterscripta habentur. Et ne
l.8 amplius hac de re ad invicem dissentire viderentur, domnus Paganus per consensum Gaufredi Plastulfi fratris sui, supradictis monachis decimam
l.9 ad integrum dimisit ab ista parte ductus aquȩ excepta terra Frotgerii de Tuscha, et vignallio Pollicis de Pirario Cantali. Ab altera autem parte
l.10 ductus aquȩ, similiter concessit eis decimam tanarariorum, et campum Dura[n]di Boiboche de fisco Frotmundi, necnon decimam de terra Otgerii
l.11 de molendino, fiscumque Odonis de Rotgeio, et fiscum Gosleni Ca[lvi...12...] boschi de quo utrique in iram insuper omnia exarserant, hoc
l.12 modo diffinire videtur. Si monachi aliqua sunt necessaria instructuri prepositum domni Pagani aut successoris sui causa monstrandi sibi
l.13 boscum ad opus instruendum convenientem adeant. Qui prepositus si per spacium unius diei, ipsius boschi monstrationem intermiserit, monachi
l.14 moram illius non sustinentes, aut in crastinum aut quando eis visum fuerit silvam sibi necessariam incidere festinent. Pro hac autem conventione anno incarnationis dominicȩ MLXXXVIII media quadragesima ab utraque parte legaliter concessa, domnus
l.16 Paganus VI libras denariorum, et Gaufredus Plastulfus frater ejus X sol. habuerunt.
l.17 Cujus conventionis sunt hii testes, Gosbertus Paganus, Gaufredus Plastulfus frater ejus, Paganus de Fanoilleriis, Arnulfus de Ramoforti, Radulfus de Roca, Odo de Sarmasiis, Arduinus de Gleni, Bernerius filius Gotbergȩ,
l.18 Frotgerius Currens Valles, Gosbertus prepositus, Fulcho corviserius, Huo corviserius, Gaufredus homo Odonis, Rotbertus Guntrannus, Evrardus de Gleni, Amalbertus de Gleni, Frotmundus de Rosseria, Vivianus prepositus, Bernadus de Vool, Frotmundus filius Gotberge,
l.19 Bernerius serviens. Ex parte sancti, Marbodus archidiaconus Andegavensis, Hucbertus decanus, abba Baldricus de Burgulio, Hucbertus de Cainone monachus, Willelmus Galestortus monachus, Galoius vicarius de Burgulio,
l.20 Willelmus butarius, Guarinus nepos Guidonis filii Obriol, Bertrannus filius Alcherii vicarii, Gaufredus filius Galoii vicarii, Wido serviens, abbas Sancti Juliani Girbertus, Godefredus monachus,
l.21 Giroardus monachus, Noellus monachus, Mauricius Haimarus, Gilbertus serviens, Winibertus prepositus, Arcambaldus mariscalt, Martellus.
Bibliographie
DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 55-57, n° 41.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3634 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3634»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3634/. Date de mise à jour : 29/03/12.