Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 2 n° 4

<< < / > >>

Numéro3604

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1064(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche304   mm

Hauteur à droite314   mm

Largeur en haut222   mm

Largeur en bas225   mm

AuteurJean Manens, Harluinus Brito et alii

BénéficiaireSaint-Quentin-en-Mauges, prieuré de Marmoutier

Regeste

Donations à Marmoutier, sous l'abbé Albert, de vignes près de Grosso Fagiacus, de dîmes et de parts de moulins par Jean dit Manens, Harluinus Brito, chevalier, Lambert vicarius de Castanearia et sa femme Oda, Gui, famulus de l'abbaye.

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Johannem
l.2 quendam cognomento Manentem, donasse sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti,
l.3 in Andecavo territorio, Medalgiȩ pago, apud locum quem vocant Grosso Fagiacum, prope castrum Montem Rebellem appelatum,
l.4 nec longe ab ecclesia quadam nostri juris, in honorem constructa Sancti Quintini I arpennum vineȩ censum reddentem denarios VI.
l.5 Donavit autem cum vinatico sine decima. Quam scilicet decimam, donavit nobis postea Harluinus Brito, miles quidam,
l.6 simul cum decima unius item vineȩ quarterii quem simul habebant Guido noster famulus, et alius quidam nomine Hildefredus.
l.7 Quorum prior suam nobis donavit ejusdem quarterii partem, alter XII denarios vendidit suam. Septem quoque arpennorum
l.8 terrȩ decimam, juxta ipsam consistentis vineam, idem nobis Harluinus donavit. Et Lambertus vicarius de Castanearia,
l.9 tertiam partem decimae unius mansurȩ, juxta ipsos arpennos sitȩ, unacum decima omnium pecudum suarum in
l.10 vita sua, et parte quȩ illum contingit, cunctarum rerum suarum post obitum suum, parte quoque suȩ conjugis cum et
l.11 ipsa obierit, annuente ad hȩc ipsa, nomine Ingenelda. Sigebrannus item de Castanearia, et uxor ejus Oda,
l.12 cum ejusdem femine filio nomine Constantio, donaverunt nobis quartam partem unius molendini, in rivo Mainal-
l.13-di positi, accipientes pro hoc a domno abbate supranominato, participationem benefacti istius loci, unacum
l.14 Girardo cognomento Durlone, et uxore sua nomine Ingelberga, qui ambo res suas omnes post suum nobis obitum dele-
l.15-garunt, mox ut quisque morietur partem ipsius. Reliquas tres praefati molendini partes, Guido noster ejusdem loci famulus tenet
l.16 in vita sua, post mortem dimittit nobis, sicut et cȩtera quȩ possidet omnia. Is etiam Guido donavit nobis in eodem ut
l.17 appellatur rivo Mainaldi, partem dimidiam alterius molendini, pro parentum scilicet suorum requie defunctorum, favente
l.18 fratre proprio, nomine Bartholomeo. Alteram vendidit, jussu Andreȩ sororgii sui, pro quo solidorum V fidejussor
l.19 existens incurrerat. De qua venditione cum ei postea praedictus Andreas calumniam movisset, in curia Rotgerii de
l.20 Monte Rebelli, calumniator injustus ab eodem est Guidone convictus. Acta sunt hȩc testibus subter ascriptis, non quidem
l.21 omnibus omnia, sed aliis testificantibus alia, pro loco vel tempore, quo gesta sunt singula, [colonne1] Rotgerio de Monte Rebelli, Tescelino de Monte Rebelli, Lamberto de Castanearia, Sigebranno de Castanearia, [colonne2] Johanne de Grosso Fagiaco, Gausfredo de Sancto Quintino, Widelino homine Gausfredi, filii Eudonis, Guarino camerlano domni abbatis Alberti, [colonne3] Frodone famulo, Herveo famulo, Widone famulo de Sancto Quintino.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3604 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3604»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3604/. Date de mise à jour : 29/03/12.