Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 20
Numéro36
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date19/10/1059(fiabilité :texte)
LieuSpire(lat :Spire)
DiocèseVerdun
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche380 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurImpératrice Agnès
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-MARIE-MADELEINE de VERDUN
Regeste
Texte
l.2 Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus, notum esse volumus qualiter nos, ob interventum dilectissimi filii nostri Heinrici quarti regis et pro remedio animȩ domni nostri, fȩlicis memoriȩ, Heinrici imperatoris
l.3 augusti simulque ob petitionem Herminfridi cujusdam nostri fidelis, quinque mansos cum vinea una, tres scilicet in villa Marsbah, duas in Ebinga, in pago autem Musilgowe et in comitatu Reginboldi comitis sitos,
l.4 cum omnibus pertinentiis illorum, hoc est banno, mancipiis, areis, aedificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, silvis, pascuis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molis, molendinis, viis et
l.5 inviis, quesitis et inquirendis, ac cum omni utilitate quae ullo modo inde provenire potest, ad altare sanctae MARIȨ Magdalenȩ in Virdunensi civitate constituto, in usum fratrum ibidem
l.6 Deo famulantium, in proprium dedimus atque tradidimus ea videlicet ratione, ut predictus Herminfridus cȩterique sui confratres liberam dehinc de prȩfato predio potestatem
l.7 habeant tenendi, dandi, vendendi, commuttandi, precariandi, vel quicquid eis pro utilitate sua ullo modo placuerit inde faciendi. Et ut haec nostra imperialis
l.8 traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat aevo, hanc cartam inde conscribi et sigilli nostri impressione jussimus insigniri.
l.9 [sceau].
l.10 Data est XIIII kalendas novembris, anno dominicȩ incarnationis MLVIIII, indictione XIII, anno autem domni Heinrici ordinationis VI, regni vero IIII. Actum Spire. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°36 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°36»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte36/. Date de mise à jour : 29/03/12.