Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 1 n° 16

<< < / > >>

Numéro3599

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1107(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche259   mm

Hauteur à droite251   mm

Largeur en haut146   mm

Largeur en bas145   mm

AuteurPierre de Gloria, fils de Robert et de Laurence de  CHALONNES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Confirmation par Pierre de Gloria de la donation faite à Marmoutier par ses parents, Robert, fils de Gihardus de Chalonnes, et Laurence, de la dîme de quatre moulins sis à Chalonnes.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit successoribus nostris Majoris Monasterii monachis, quod Rotbertus filius
l.2 Gihardi de Calunna, et uxor ejus Laurentia, dederunt quodam tempore sicut apud nos est
l.3 scriptum, Deo et sancto Martino et nobis pro animabus suis et parentum suorum decimam IIIIor
l.4 molendinorum suorum, qui sunt apud Calunnam, et acceperunt beneficium
l.5 societatis nostre, et scripti sunt in martyrologio nostro. Sed non pertinet ad
l.6 presens negotium hoc donum eorum recolere, nisi solummodo propter memoriam.
l.7 Transeamus igitur ad hoc propter quod hoc opus incepimus. Transacto siquidem aliquanto
l.8 tempore, Petrus de Gloria filius eorum, qui et ipse hoc donum concesserat, ut et ipse
l.9 in martyrologio nostro scriberetur, venit in capitulum nostrum, et donum de predicta
l.10 decima confirmavit, et inde sicut mos est baculum super dominicum altare
l.11 optulit, et receptus est in societatem nostram, tam ipse quam et illi quos secum adduxe-
l.12-rat, et ut scriberetur in martyrologio nostro, optinuit. Hujus rei testes sunt,
l.13 qui hoc viderunt et audierunt, Gaulterius Gihardus avunculus ejus, Seinfredus presbiter,
l.14 Gaulterius presbiter, Durandus Jerosolimitanus, Tetbaldus prepositus monachorum, Girardus
l.15 filius Archembaldi nutricii, Fulco et Ragotus armigeri ejus. Isti omnes ex parte
l.16 illius fuerunt, et quia nulli de famulis nostris ad hoc faciendum affuerunt, isti omnes
l.17 ita testimonium hujus rei susceperunt, quod se hoc in perpetuum dirationare si opus
l.18 inde fuerit, devotissime promiserunt. Actum anno ab incarnatione Domini
l.19 MmoCmoVIImo presidente nobis domno abbate Willelmo, ordinationis ejus anno secundo,
l.20 Philippo rege regnante, et Fulchone comite, comitatum Andegavensem
l.21 et Turonicum ministrante.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3599 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3599»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3599/. Date de mise à jour : 29/03/12.