Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 1 n° 5
Numéro3592
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date20/05/1064(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche370 mm
Hauteur à droite365 mm
Largeur en haut150 mm
Largeur en bas151 mm
AuteurEusèbe, évêque d'ANGERS
BénéficiaireChalonnes, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 Monasterii Sancti Martini, Eusebium Andecavensem episcopum donasse sancto Martino
l.3 et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, unam terrȩ mansuram,
l.4 sitam prope castrum quod Calumnam appellant. Eaque vocatur mansura Gausberti, cujusdam
l.5 scilicet possessoris antiqui. Dedit tamen ob istud eidem quidam e nostris fratribus rebus
l.6 nostris in eodem loco prepositus nomine David denariorum XIIcim libras, rependen-
l.7-dȩ licet karitatis gratia potiusque pretii. Unde et episcopus ceptȩ liberalitatis gratiam
l.8 amplificare perrexit. Addidit igitur donationi predictȩ cujusdam vineȩ per-
l.9-optimȩ dimidium, cujus integrȩ quantitas estimatur quartario minus ab ar-
l.10-penno, sitaque est inter ȩcclesiolam quȩ monasterium Aiȩ vocatur, et Ligerim
l.11 fluvium. Hujus itaque medietatem sibi tradiderat Haimericus quidam loci illius
l.12 indigena, ob emendatione scilicet forisfacti cujusdam, quod perpetrarat unus ex
l.13 filiis suis. Venerat autem idem Haimericus ad suprataxatum fratrem nostrum, commonens
l.14 et rogans, ut partem illam vineȩ quam episcopo ipse legalis emendationis causa tradi-
l.15-derat, frater ille ad jus sancti Martini nostrumque redimeret, quia nobiscum ipse quam
l.16 cum alio eandem participare vineam mallet. Cujus commonitioni monachus
l.17 assentiens, episcopum adivit, vendi sibi vineam petivit. Non vendidit episcopus, sed
l.18 donavit. Favit Haimericus cum liberis suis, his nominibus Johanne, Gauffre-
l.19-do, Huneberga. Quorum tamen favor ut esset in evum sine ullo rancore
l.20 liberior, solidos decem, patri pariter ac liberis sepedictus monachus dedit.
l.21 Superiorem illam episcopi donationem, Gauffredi Andecavorum comitis erat suo
l.22 firmare actoramento, et fecit, in hac etiam cartula manu propria sacra-
l.23-tissimȩ crucis effigiato vexillo, testibus istis, [colonne1] Gauffredo de Prulliaco, Alcherio nepote ejus, Gauffredo de Insula, Guidone de Prulliaco, Ingelbaldo Britone, [colonne2] SIGNUM Gauffridi [croix] comiTIS, [colonne3] Bernardo de Sancto Aniano, Matheo de Monte Aureo, Gauffredo Foliolo, Hugone Manduca Britonem.
l.24 Et de terra autem et de vinea quicquid gestum est et supradigestum, hi testificentur,
l.25 Eudo filius Otbranni, Guido filius Gradulfi, Rannulfus Bigoinus,
l.26 Simon filius ejus, Harderadus prepositus episcopi, Ingelbaldus prepositus,
l.27 Guarinus miles episcopi, Rainaldus filius Harduini, Tetmerius miles
l.28 de Calumna; Tescelinus filius Bernardi prepositi, Petrus venator episcopi,
l.29 Hugo presbiter de Sancto Laurentio, Hubertus canonicus Sancti Maurilii, Stephanus
l.30 Vivianus, Frotgerius, Ricardus, famuli nostri, Albericus presbiter, Hubertus
l.31 de Porta, Ingelbertus episcopi major, qui jussu ejusdem episcopi terram tradidit et
l.32 divisit. Post aliquod tempus placuit nobis eandem terram fore censi-
l.33-vam. Statutum est itaque coram suprascripto episcopo, et clericis suis, censum
l.34 ex ea reddi debere quotannis XIIcim denarios ad festum sancti Maurilii, nec
l.35 illud omittendum est ad postremum, quod cum omnibus quas in ea habebat
l.36 consuetudinibus donavit sepedictus episcopus eandem terram, atque ita nobis
l.37 ex integro voluit perpetuo manere quietam.
Notes
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p.163-164, n° 249.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3592 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3592»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3592/. Date de mise à jour : 29/03/12.