Angers, AD Maine-et-Loire, 45 H 1 n° 3
Numéro3590
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1056(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche625 mm
Hauteur à droite610 mm
Largeur en haut518 mm
Largeur en bas492 mm
AuteurEusèbe, évêque d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 quoddam oratorium, in pago civitatis supradictae juxta castrum Calumnense in beatae Dei genitricis et semper virginis Mariae sancti quoque martyris Vincentii memoriam constructum. Monasterium Aiae
l.3 vulgaris hoc appellavit antiquitas. Tempore autem aliquanto post illam donationem elapso, visum est quibusdam non recte mentis hominibus sub habitu licet monachico apud eandem urbem
l.4 in monasterio Sancti Sergii degentibus, juris illud oratorium sui esse calumniosis profiteri clamoribus. Et quia cupiditatis illorum iniquitatem majoris iniquitatis restabat crimine cumulari, ad hunc
l.5 eos finem, ut de quibusdam impiis ait scriptura, perduxit digna necessitas, ut cum apud semetipsos injustitiae suae conscientia rei, cujuscunque pro sua parte non possent cognitoris expectare sententiam,
l.6 ad invidentiae malivolentiam devoluti, profanae tandem mentis nequitiam in opus sacrilegum impio furore proferrent, quo divina pariter atque humana justissima sine ulla ambiguitate
l.7 censura, ut tanto consummato peccato jam voluntaria mortui, ita, nisi dissimulatores magis injuriae quam expetitores vindictae quos laeserant habuissent, ultoria nichilominus essent morte multandi.
l.8 Dei nanque sanctorumque ejus remoto metu, spraeta reverentia, judicio contempto, saeveritate despecta, vindictae vacante pavore, cum apparatu bellico locum illum aggressi, orantem primo de oratorio
l.9 quendam Majoris Monasterii monachum, pulsibus contumeliosis vexatum, ac pluribus aliis affectum injuriis, expulerunt. Dehinc sacrosanctis sanctificatum sacrificiis altarium effringentes, reliquias inde
l.10 suprascripti martyris Vincentii raptores impii sacrilegis manibus extraxerunt. Tum sacrae ipsius ȩdiculae fabricam omnem evertentes, terrae solo coaequarunt. Ad ultimum quaecunque intra
l.11 ambitum loci, Sancti Martini possidebant monachi, dissipaverunt, vastaverunt, rapuerunt. Jam episcopus ille Hubertus, humanae conditioni morte satisfecerat. Successor ejus Eusebius nomine talia com-
l.12-periens, improbanda non approbavit. Praeerat tunc temporis monachis illis tanti facinoris auctoribus, abbas nomine Vulgrinus, Majoris et ipse Monasterii monachus, et ante paucos annos abbatiae
l.13 illi regendae concessus. Mox igitur Majus Monasterium nuncii hujus horror intravit, ad episcopum Andecavensem atque ad Vulgrinum abbatem duo directi sunt fratres, operis nefarii causam ab eis perquisituri.
l.14 Quibus illi cum multa dedere satisfactione responsum, conscios se perpetrandi sacrilegii non fuisse. Porro monachos suos abbas ille homines ait esse perversissimos, et districtionis suae satis incuri-
l.15-osos. Suam vero neque malitiam neque putari debere negligentiam, si quid indisciplinatorum furiosa fuisset temeritate commissum, quorum ipse perpetrandae nequitiae
l.16 consilium, sicut nulla ante perpetrationis effectum occasione cognoscere, ita neque incognitum saeveritatis suae valuisset timore frenare. Postremo quicquid illi
l.17 destruxerant, se ante etiam quam commissi judicium agitaretur iterum constructurum. Tunc suam hanc pollicitationem, absque dilatione guadiavit implendam.
l.18 Verum quid de illius sacrilegii reatu publicis fuerit judiciis actum, huic notitiae non putavimus inserendum. Id ea [tant]um de judiciis illis posteris nostris notificare cura-
l.19-vimus, quod cassis calumniosorum clamoribus improbatis, M[artino sanctissimo] suisque famulis justitiae sententia favit, ita dumta[xat ut aecclesi]ae beati Maurilii quam in vico castri superius
l.20 memorati, Sancti noscitur abbatia possidere Sergii [oblationes debit]as, vel quoslibet consuetudinarios reditus, seu qui[cquid pa]rechiae suae ministrare vel ab ea sperare eadem
l.21 [co]nsuevit aecclesia, oratorii de quo sermo ducitur non impedir[et occas]io. Quicquid vero quocunque totius anni tempore, festo privatove die, aecclesiae illius jure quod praelibavimus
l.22 servato, spontanea illuc christianae devotionis attulerit religio, livida contradictione carebit. Itaque saepedictum oratorium, ab abbate Vulgrino sicut spoponderat reformatum,
l.23 praefatus Eusebius Andecavensis episcopus cum clericis suis et quibusdam Majoris monasterii monachis, magna undique populi concurrente frequentia, in honore sanctorum quorum prius fuerat
l.24 dedicavit. Sumptas etiam de propria aecclesia reliquias saepememorati martyris Vincentii, de brachio videlicet corporis venerandi, in altario de quo alias quamvis ejusdem corporis
l.25 homines ut supra retulimus abstulerant irreligiosi, maxima cum reverentia collocavit, atque ita collatas, devotissimae studio sollicitudinis obseratione diligentissima circummunire
l.26 curavit. Locum proinde illum, omni deinceps frustrata calumnia, in possessionem aeternam sancti Martini monachorumque Majoris Monasterii sua auctoritate firmavit, amplificans
l.27 insuper illum liberalitate propria, addita scilicet cum praetermeanti rivulo terra contigua, ad construendum altitudinis demersione atque amplitudine diffusionis congrua, stagnum,
l.28 molendinum deinde aedificandum aptissima. Hanc cum suo rivulo, Juncarias vulgari vocabulo nuncupant. Dedicationis autem quam praefati sumus, vel eorum quae postea gesta
l.29 narravimus, tot pene testes affuerunt, quot non Andecavensis tantum civitatis terminos, verum etiam circumjectas incolebant urbes et urbium pagos. Sed de plurimis, paucissimorum,
l.30 quorum nobis familiarior extitit notitia, subter inserta sunt nomina. [colonne1] Fulcodius capellanus, Albericus presbiter, Gualterius frater ejus, Marcoardus nepos Girardi cantoris, Haimo clericus, Rodulfus Burgundio, Adraldus praepositus episcopi, Bernardus praepositus, Tedelinus filius ejus, Girardus Pictavensis, Hubertus frater ejus, Hubertus pontinarius, Amalbertus, Tedgerius, Seinfredus miles, Berno homo Guidonis, Aimericus de monasterio Aiae, Laurentius.
Notes
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Chartes angevines des XIe et XIIe siècles, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 36 (1875), p. 380-441, p. 389-391, n° 5 A.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3590 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3590»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3590/. Date de mise à jour : 29/03/12.