Angers, AD Maine-et-Loire, 44 H 1
Numéro3587
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date14/07/1107(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche358 mm
Hauteur à droite358 mm
Largeur en haut176 mm
Largeur en bas174 mm
AuteurGeoffroi Chainard de LANGEAIS
BénéficiaireRillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-gio quod habebant in Ligeri apud Chelziacum Gaufredus Chainardus de Lengiaco,
l.3 et quidam Sigebrannus, quod alter eorum id est Gaufredus Chainardus Dei inspiratione
l.4 preventus, dedit Deo et beato Martino et nobis, partem suam id est medietatem illius
l.5 passagii, altera enim pars erat predicti Sigebranni, hoc inquam concessit nobis
l.6 predictus Gaufredus in parte sua perpetualiter optinendum, ut de omnibus rebus nostris domi-
l.7-nicis ibidem per aquam in quocunque vase transeuntibus, nullum ex toto passagium persol-
l.8-vamus. Fecit autem predictus Gaufredus hoc donum, concedente uxore ejus Ermensende
l.9 et Nivia uxore filii sui Mathiȩ Chainardi, qui eo termino finierat, quȩ videlicet
l.10 Nivia habebat in dotalicium suum medietatem medietatis ad eundem Gaufredum perti-
l.11-nentis, id est quartam partem totius insimul passagii. Hoc etiam concessit quidam Girardus
l.12 nepos ipsius Gaufredi. Fecit autem sepedictus Gaufredus hoc donum pro anima sua, et pro
l.13 animabus uxoris suȩ et uxoris filii sui, et maximȩ pro anima ipsius filii sui
l.14 Mathiȩ, quem supra diximus eo termino finiisse, et pro animabus antecessorum et suc-
l.15-cessorum suorum. Hoc viderunt et audierunt tam ex parte ipsius quam nostra, Johannes
l.16 Pauper, Hugo li Druz, Rotbertus Arraldus, Radulfus faber, Guarinus filius Hildi-
l.17-ardis, Joslinus de Maineriis, Rainaldus Doardus famulus Majoris Monasterii,
l.18 Guillelmus carpentarius, Gaufredus Chamillardus, Benedictus de Schartis, Pavo-
l.19-nellus filius Rainaldi Bocherii, Odo filius Hildini. Actum anno dominicȩ incar-
l.20-nationis MoCoVIIo, anno secundo ordinationis domni abbatis Willelmi, actum inquam
l.21 per manum et consilium domni Hugonis de Rameruco, qui tunc erat prior Relliaci.
l.22 Porro post duos aut tres menses venit supradictus Gaufredus in capitulum nostrum et
l.23 uxor ejus jamdicta Ermensendis, pridie II idus scilicet julii, et iteraverunt concessionem
l.24 de passagio, et optulerunt donum super dominicum altare per quendam baculum, et
l.25 recepti sunt in societatem nostram, domno Odone priore claustri tenente capitulum.
l.26 Hujus rei testes sunt. Ex parte eorum, Girardus nepos ipsius Gaufredi, Gaufredus de Ulmis,
l.27 Beringerius frater ejus, Florentius. De famulis nostris, Landricus hospitalarius, Ebrardus
l.28 scutellarius, Donoaldus de Elemosina, et Rotdaldus frater ejus, Arnulfus Bucca de Auro,
l.29 Radulfus asinarius, Rotbertus Marcat Vitulum, Morinus [O]deleius, et alii multi.
Notes
Bibliographie
MARCHEGAY (P.), Archives d'Anjou, 3 vol., Angers, 1843-1856, t. 2, p. 42-43, n° 12.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3587 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3587»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3587/. Date de mise à jour : 29/03/12.