Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 4

<< < / > >>

Numéro3537

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1064(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Hauteur à droite478   mm

Largeur en haut345   mm

Largeur en bas358   mm

AuteurHildemannus  de  MORANNES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Vente à Marmoutier par Hildemannus de Morannes de la terre de Fains.

Texte

l.1 Notum sit omnibus vobis qui in hoc Majori Monasterio post nos Deo servituri estis, quod Hildemannus de Morenna vendidit sancto MARTINO
l.2 et nobis servis suis presentibus et futuris terram quandam Fains dictam, cum VIIIIve arpennis pratorum et uno vineȩ, qui in terra Viletae
l.3 consistit. De quo arpenno reddetur a nobis annis singulis decima, et census IIIIor denariorum, in festivitate sancti Albini, et de terra
l.4 eadem IIIIor similiter solidi, die ejusdem festivitatis. Prȩcium vero quod pro his omnibus habuit, denariorum librȩ fuere XVcim. Consuetudinem autem
l.5 aliquam seu vicariam in eadem terra nemo habet, nec jure proclamare poterit, quia totam liberam et quietam emimus, praeter tertiam partem
l.6 decimȩ quȩ ad jus pertinet episcopi Andecavensis, et quod bos unus servitio ipsius qui tribus tantum diebus ejus faciat vindemias, tempore
l.7 vindemiarum consuetudinaliter quotannis tradetur. Terminationes vero ejus non opus est scribere, quia tota uno in loco est,
l.8 et a tribus partibus fossati cujusdam cingitur munitione. Conjacet autem in pago Andecavensi, prope potestatem nostram Dalmari-
l.9-acum, et hujus quantitatis aestimatur, ut IIIIor bouum labori sufficere possit. In cujus terrȩ medio habentur duȩ domus, et plaxicium
l.10 unum, et in duobus capitibus XIcim fere arpenni bosci esse computantur. In uno quidem capite arpenni IIIIor aestimantur, et in altero VIItem
l.11 dinumerantur. Novem autem arpenni pratorum quos simul a praefato viro emimus, duobus in locis separantur, quia III tres in eadem
l.12 terra, et VI supra ripam Sartȩ positi sunt. Quorum unum tenet de nobis Germanus de Morenna, sub censu IIIIor denariorum, et Vque
l.13 sunt nostri dominici sicut reliqui tres, qui apud Fains consistunt. Arpennum autem vineȩ quem Viletȩ esse diximus, domnus abbas
l.14 Albertus Herveo cognomento Gool cui et decima et census erat, in vita sua tantum hac interjecta conditione concessit, ut duos
l.15 arpennos vinearum Gauscelini de Fains quos se empturum dicebat, cum hoc arpenno post suum obitum nullo suorum hereditante
l.16 vel jus in eis aliquod proclamante, sancto Martino dimittat. Qui Herveus hoc ideo promeruit, quia emptionem prȩscriptȩ terrȩ quam
l.17 venditor noster Hildemannus de eo tenuerat, pleno capitulo nominato sancto cum uxore propria auctorizavit, accipiens
l.18 etiam pro hoc societatem nostram et Xcem solidos, quos ei Fulcodius noster monachus tribuit, qui et pro hoc ipso Vque solidos Richildi uxori
l.19 ipsius donavit. Sed quia emptio firma non est, cui ab illis ad quos res pertinet non annuitur, super hoc auctoritas et assensus venerabi-
l.20-lis Eusebii Andecavorum pontificis, cujus juris et terra et venditor erat expetitur. Qui huic nostrȩ emptioni non solum favit,
l.21 sed etiam scriptam, auctoritate sua corroboravit. Gausfridus quoque de Brientione qui eam de eodem episcopo tenuerat, a quo
l.22 Gausfrido jamdictus Herveus in foevum habuerat Xcem solidis et societate nostra acceptis, eidem nostrȩ annuit emptioni, Odo-
l.23-ne fratre ejus et duobus Odonis filiis Gausfrido videlicet et Rorigone, pro eo quod in societate nostra cum ipso pariter meruerint
l.24 recipi, pari devotione annuentibus. Letoinus vero hujus nostri venditoris Hildemanni filius, qui eandem terram dum a patre venderetur
l.25 calumpniatus est, ad concordiam cum eo coram memorato episcopo apud Morennam veniens, XIIcim denarios praedicto monacho dante accepit, et vendi-
l.26-tionem patris cum fratribus suis Girardo, Gausfrido atque Gualterio, sancto Martino auctorizavit. Archemtrudis quoque ejusdem Hildemanni uxor,
l.27 venditionem mariti nichilominus assensu proprio confirmavit. Testes autem qui descriptam terram cum denominatis arpennis, Hildemannum sancto
l.28 Martino Majoris Monasterii vendere, et Fulcodium nostrum monachum vice fratrum omnium emere, hosque auctorizatores qui superius de-
l.29-signantur, hoc idem firmare et auctorizare viderunt et audierunt, inferius conscripti sunt. [colonne1] Rainardus de Matafelon, Rotgerius, Hugonis Manselli senescalcus, Gualterius Moirols de Matafelon, [colonne2] Frotmundus nepos Hervei Gool, Algerius de Morenna, Drogo vicarius, Gualterius Salvagrain, [colonne3] Guasfredus senescalcus episcopi, Germanus de Morenna, Gualterius qoqus, Hugo de Dalmariaco, [colonne4] Witernus de Boeria, Frotmundus de Cormareio, Arnulfus canonicus Sancti Macutis, Fulcodius monachus.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3537 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3537»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3537/. Date de mise à jour : 29/03/12.