Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3 n° 8

<< < / > >>

Numéro3508

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1099(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche323   mm

Hauteur à droite326   mm

Largeur en haut190   mm

Largeur en bas198   mm

AuteurRenaud Macer

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Transaction entre Marmoutier, sous l'abbé Bernard, et Renaud Macer qui contestait le montant du cens rendu à sa sœur Adelaïde par l' abbaye pour la vigne dite du Désert à Bocé.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus quod nos monachi Majorum Monasterii habemus vineam quandam apud Buceias ab omni
l.2 consuetudine liberrimam, preter censum, quȩ vocatur vinea de Deserto, cujus census tantum unus obolus uno
l.3 anno, et alio anno unus nummus, id est inter duos annos semper tres oboli, quos reddimus Adeladi sorori Rainaldi Macri,
l.4 et heredibus ejus. Immissione autem diaboli Rainaldus Macer capitalis dominus territorii in quo vinea ipsa sita est tempore domni
l.5 Bernerii prefate obedientiȩ prepositi, videns eandem vineam emelioratam quȩ antea pene nichil valebat, dixit mendose,
l.6 censum ipsius vineȩ non esse talem qualem diximus, sed XIIII esse denariorum, et unius oboli. Unde et clamorem fecit domno abbate tunc
l.7 temporis Bernardo. Monachus itaque memoratus habuit paratam mulierem quandam nomine Girbergam uxorem Frotberti
l.8 militis quȩ vineam ipsam XX annis et amplius tenuerat ante nos, qui jam tenueramus ipsam eandem aliis viginti annis.
l.9 Mulier igitur illa parata fuit probare per judicium igniti ferri quod falsum erat quod ille dicebat, et vineȩ illius
l.10 census non nisi trium obolorum per duos annos erat. Fecit ergo supradictus Rainaldus Macer hanc concordiam
l.11 nobis per manum predicti fratris nostri domni Bernerii. Monachus itaque nolens cum eo litigare, dedit ei duas summas vini, et
l.12 sic ille rectum nostrum et suam injustitiam recognovit, et censum illius vineȩ sicut semper eatenus fuerat, id est trium obolorum
l.13 per duos annos, uno scilicet anno unius oboli, et altero anno unius denarii esse concessit, videntibus et audientibus
l.14 testibus istis, Haimerico de Succio, Girorio de Chinziaco, et Gausfredo parvo fratre ejus, Rodulfo de Bosco
l.15 Landrici, Bernardo famulo prefati monachi. Ubi etiam dimisit videntibus eisdem testibus hausa-
l.16-gium et calumniam omnem quam nobis inferebat de terra alodii quam idem predictus frater noster Bernerius
l.17 emerat a Richardo Bloio liberrimam penitus a censu et alia consuetudine omni.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3508 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3508»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3508/. Date de mise à jour : 29/03/12.