Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3 n° 11

<< < / > >>

Numéro3507

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date02/08/1101(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche654   mm

Hauteur à droite650   mm

Largeur en haut200   mm

Largeur en bas205   mm

AuteurAimeric et Paganellus, fils de Geoffroi Camaillard

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Geoffroi Camaillard, qui avait pris l'habit de moine de Marmoutier à Bocé, avait donné à l'abbaye avant de mourir une certaine terre, tout en obtenant de son épouse un droit de préemption pour Marmoutier au cas où elle voudrait vendre les vignes de son douaire. Longtemps après que soit intervenue cette vente, Aimeri, fils de Geoffroi, avec son frère puiné Paganellus, les réclame à l'abbaye. L'affaire est déférée devant l'évêque d' Angers Geoffroi et réglée par une concorde.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum posteris facimus, quia sicut penes nos habita alia cartula
l.2 plenius continet, Gaufredus Camaillardus, ingruente obitus sui die
l.3 apud Boceium villam in pago sitam Andecavino, fratres nostros monachos inibi
l.4 conmorantes ad se vocari fecit, et ab eis monastici ordinis habitum postulans,
l.5 terram quandam dedit annuente conjuge, et filiis Haimerico videlicet et aliis,
l.6 Guillelmo etiam Camaillardo fratris sui majoris natu filio. Exoravit etiam
l.7 conjugem suam ut siquando dotalicii sui vineas venderet, nulli potius
l.8 quam monachis id faceret. Quod et factum est. Elapso vero non modico
l.9 tempore, predictus Haimericus filius ipsius, qui et patris donum, et matris
l.10 venditionem concesserat, et accepta precii quod inter monachos et
l.11 matrem convenerat portione, ipse etiam venditor extiterat,
l.12 calumniam movit, in hoc ipsum fratre juniore Paganello nomine conspi-
l.13-rante, qui tamen et ipse paternam largitionem, et maternam venditionem
l.14 laudaverat, et firmaverat. Illis itaque sevientibus, et res nostras partim
l.15 vi, partim clam, diripientibus et nullo justiciȩ manum opponente,
l.16 domnus Bernerius monachus ad quem tum cura illa pertinebat, et
l.17 domnus Vivianus tum Parciaci prepositus, qui ut litem illam componeret
l.18 comitem sepe, sepe episcopum adierat, ita tandem comite precipiente
l.19 calumpniam universam ante domnum Gaufredum Andegavensem episcopum
l.20 terminaverunt. Cum igitur predictus Haimericus injuste nos
l.21 inquietasse, et nostra rapuisse coram predicto episcopo argueretur, atque
l.22 id defendere non posset, convincentibus eum litteris nostris, et
l.23 idoneis adeo testibus, quorum non pauci adhuc supererant, et aderant,
l.24 ad hanc concordiam ventum est, ut condonatis rapinis quas fecerat
l.25 omnibus, et omissis molestiis contumeliisque non levibus, tanquam omnia
l.26 jure optimo egisset, centum solidi donarentur inter ipsum et fratrem
l.27 suum juniorem, eandem ut prelibatum est, calumniam agitantem. E quibus
l.28 solidis videlicet, ipse Haimericus IIIIor libras haberet, Paganellus
l.29 XXti solidos. Quod et factum est. Ita illi a calumnia destiterunt,
l.30 ut non sit deinceps qui nos inde inquietare presumat.
l.31 Facta est autem ista conventio in presentia domni Gaufredi Andecavensis
l.32 ut predictum est episcopi. Testes, ipse primo, deinde Burchardus de Blod, Gau-
l.33-fredus de Coloniis, Guido de Turonus, Daniel de Vado, Hugo filius ejus,
l.34 Rotbertus de Charco, Durandus de Aquaria.

Notes

1

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 260-261, n° 419.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3507 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3507»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3507/. Date de mise à jour : 29/03/12.