Angers, AD Maine-et-Loire, 36 H 3 n° 3

<< < / > >>

Numéro3501

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1081(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Hauteur à droite247   mm

Largeur en haut181   mm

Largeur en bas180   mm

AuteurLeotaldus

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre Marmoutier et Leotaldus concernant la donation faite par son frère Primaldus Alba Pinus à l'abbaye pour y être enseveli.

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Mo-
l.2-nasterii Sancti Martini, quendam familiarem nostrum Primaldum, Albam Pinum cogno-
l.3-mine, sepulturȩ nos tradidisse, et ipsum pro hoc et pro anima sua dimidium arpenni
l.4 vineȩ apud Bocei, in loco videlicet quem appellant Maisoncellas sitȩ, et I
l.5 domum apud eundem Bocei, sancto Martino et nobis reliquisse. Quȩ pro eo quod
l.6 longinqua nimis et parva videbantur, Letaldo fratri ejus L et VI solidis postea
l.7 utrunque vendidimus. De quibus solidis XXti et VI tali pacto ei perdonavimus, ut
l.8 post suum et unius tantummodo post se heredis decessum, si forte de legitima
l.9 uxore heredem habuerit, vinea et domus libere ad nos revertantur. Quod si forte hujus-
l.10-modi heredem non habuerit, statim post illius solius obitum, absque alicujus con-
l.11-tradictione, nostrȩ mancipabuntur ditioni. Propter hanc causam, venit ipse cum
l.12 Rainaldo de Bocei in capitulum nostrum, et susceptus cum eo et Raimbaldo presbitero de Bocei
l.13 in beneficium nostrȩ societatis, firmavit ibidem tali ratione convenientiam hanc, ut
l.14 sicut fratrem ejus, ita eum sepulturȩ mandemus si a suis ad nos usque deportatus fuerit.
l.15 Cui convenientiȩ, testificantur isti, [colonne1] Otbertus major, Mainardus hospitalarius, Galcherius forestarius, Johannes conversus, [colonne2] Teodericus filius Harduini Raherii, Rotbertus presbiter, Ascelinus monachus hospitalarius, Gauscelinus monacus cellararius.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3501 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3501»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3501/. Date de mise à jour : 29/03/12.