Angers, AD Maine-et-Loire, H 3682 n° 1

<< < / > >>

Numéro3479

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date20/08/1069(fiabilité :texte)

LieuSaint-Christophe(lat :apud Sanctum Christoforum)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche574   mm

Largeur en haut378   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurHugues, seigneur  de  SAINT-CHRISTOPHE, et Richilde

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Hugue de Saint-Christophe et sa femme Richilde concèdent à Saint-Florent tous leurs droits sur l'église de Saint-Christophe. Plus tard ils y ajoutent les droits de sépulture de l'église de Seduntiaco.

Texte

l.1 IN NOMINE JHESU CHRISTI QUI NON VULT PECCATORIS
l.2 mortem sed verȩ conversionis medicamina ad salutem, divinarum scripturarum testimonio approbatur quod elemosina mundat
l.3 a peccatis, et eum qui illam hilariter tribuit, in tenebras ire non sinit, quandoquidem peccatum sicut aqua ignem extinguit. Et qui
l.4 spiritualium donorum ministris temporalia subsidia largitur, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Talis vero in dominica vinea su-
l.5-stentans palmites ulmus non infructuosa judicatur, per hoc enim illam terribilem sententiam evadit, quȩ taliter intorquetur infructuosȩ
l.6 arbori. Omnis arbor inquit quȩ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Igitur ego HUGO nomine de Sancti CRISTO-
l.7-FORI oppido, et uxor mea RICHELDIS peccatorum nostrorum jaculis graviter vulnerati, medicina JHESU CHRISTI prȩscripta uti propo-
l.8-suimus, et ea nos juvari fide[li m]ente credimus. Notum itaque habeant prȩsentis et fut[uri te]mporis sanctȩ Dei ecclesiȩ
l.9 fideles filii, maximeque nobiles cooppidani nostri quos donationis nostrȩ testes fore et tutores postulamus, quoniam pro delictorum
l.10 nostrorum a Deo percipienda remissione, ac omni petendo commodo animarum nostrarum et corporum, sed et patrum et matrum totiusque
l.11 progeniei nostrȩ in perpetuum promerenda salute, cȩnobitis Sancti FLORENTII Salmurensis perpetuo tenore habendum concessimus
l.12 quicquid in ecclesia Sancti CRISTOFORI juris dominio tenebamus, nullamque sȩcularem exactionem nobis seu posteris nostris in eo reti-
l.13-nuimus. Hȩc autem sunt quae in libera donatione continentur. Totius scilicet oblationis quarumcunque rerum et a quibuslibet medietas,
l.14 exceptis octo diebus festivitatis sancti CRISTOFORI et totidem Natalis Domini, et Paschȩ, et Rogationum similiter. In his nanque diebus me-
l.15-dietatem omnium quae sacerdotis manui oblata tantum fuerint, et ex altaris oblatione sextam partem habebunt monachi, exceptis
l.16 item decem festis quicquid oblationis ab omnibus oppidanis sive burgensibus vel paroechianis ad ecclesiam delatum fuerit,
l.17 et quȩcunque aliquis vivens sive moriens preter quinque solidos sepulturȩ pro anima sua ecclesiȩ reliquerit, omnes etiam pecudes
l.18 sive aves quȩ Sancto CRISTOFORO datȩ fuerint, in partem monachorum solummodo omnia jure legitimo cesserint. Habe-
l.19-bunt autem monachi terciam partem decimȩ de omnibus pecoribus, et de confessionibus, et de baptisteriis medietatem.
l.20 Succedenti vero tempore ego prȩdictus Hugo postulatus ab abbate et fratribus quatinus haec suprataxata tam presentibus quam posteris
l.21 auctoritate nostra corroborata traderem, eorum postulationi libenter concedens, non solum corroboravi, verum etiam hoc quod subnotatur
l.22 ad augmentum meae salutis et uxoris propriȩ Richeldis, donum similiter annuentis addidi, sepulturam scilicet totam ecclesiae de
l.23 Seduntiaco, ita libere et absolute absque calumnia sicut possidebam. Factum est autem hoc apud Sanctum Christoforum videntibus
l.24 et audientibus testibus legitimis his, Walterio [croix] fratre meo, Huberto Borrello, Tedehuino Mansello, Richerio, Ebrardo vicario,
l.25 Rodberto de Rupibus, Rodulfo filio Marcoardi, Rodberto ejus germano, Gauzfrido Furnello, Rainaldo Achalato,
l.26 Glahieno, Fulcone de Banasta, Johanne Rufello, Patricio Scuto, Hildegario de Monte Basono, Rainaldo de Fontenella,
l.27 Walterio monacho, Aymerico monacho [croix], Warino famulo eorum. Et propter hoc donum dederunt monachi uxori meȩ tapetium
l.28 unum valde bonum. Ibi etiam in presentia mea et totius conventus audientia supradictorum testium, Rodulfus filius
l.29 Marcoardi, pro salute animȩ suȩ Deo et sancto Florentio ejusque monachis concessit partem illam sepulturȩ quam in
l.30 cymiterio Sancti Christofori habebat, me et uxore mea annuente.
l.31 Actum est hoc publice apud Sanctum Christoforum, anno ab incarnatione Domini MLXVIIII, XIIImo kalendas septembris, die natalis sancti Maximi Cainonensis.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3479 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3479»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3479/. Date de mise à jour : 29/03/12.