Angers, AD Maine-et-Loire, H 3653 n° 1

<< < / > >>

Numéro3475

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1080(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche243   mm

Hauteur à droite231   mm

Largeur en haut154   mm

Largeur en bas156   mm

AuteurGuillaume, seigneur  de  BRIOUZE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Dons faits par Guillaume de Briouze à Saint-Florent pour le salut de son âme avec l'assentiment de Philippe, son fils unique.

Texte

l.1 Ego Willelmus de Braiosa pro Radulfi Waldulfi filii, Radulfique filii sui, atque Gausfridi Rufi
l.2 anima et pro meorum remissione peccatorum, et pro genitoris genitricisque meȩ anima
l.3 et pro Philippo filio meo unigenito voluntarie concedente atque pro parentorum
l.4 meorum animabus, necnon pro Willelmo Anglorum rege, ac pro Mahildȩ regina uxore
l.5 sua, et pro patrum eorum atque matrum animabus, ac eciam pro filiis filiabusque eorum, ut ipsi
l.6 annuant hanc elemosinam, et si quis inde tortitudinem facere voluerit, ei ad
l.7 rectitudinem teneant, in Dei omnipotentis Mariȩque virginis honorem, beatissimis
l.8 martyribus Gervasio et Protasio hilaris tribuo, eorundem martyrum ȩcclesiȩ totam
l.9 decimam excepto omni meo lucro dominico, molendinorum de Braiosa, et thelonei,
l.10 pasnagiique decimam, lucum ad calefaciendum, et edificandum se, atque eorum homines,
l.11 suorum eorumque hominum porcorum pasnagium, omnes suorum hominum consuetudines
l.12 quietas, piscationum partem tertiam, per omnes aquas piscandi licentiam, carrucȩ unius
l.13 terram cum pratis. Apud Cortelles, ȩcclesiam, carrucȩ unius terram cum pratis, molen-
l.14-dinum quoddam, sicut in dominio habebam, apud Scocetum, ȩcclesiam, atque ȩcclesiam de
l.15 Severai, ad hoc autem apud Braiosam et Radulfum carpentarium cum tota terra
l.16 sua tribuo, et ȩcclesiam Sancti Nicholai de meo castello de Bremre, post mortem cano-
l.17-nicorum qui nunc stant in ȩcclesiam et modo unam provendam apertam tribuo, et in
l.18 Anglia, decimȩ dimidietatem nummorum meorum. In hac elemos[i]na quam ego tri-
l.19-buo coenobio Sancti Florentii, si tantum crescit eadem elemosina quod abbas ibi esse pos-
l.20-sit, in ordinatione et provisione abbatis Sancti Florentii erit.

Bibliographie

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 797-799, n° 266, version 1.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3475 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3475»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3475/. Date de mise à jour : 29/03/12.