Angers, AD Maine-et-Loire, H 3515 n° 2
Numéro3459
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1072(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche230 mm
Hauteur à droite223 mm
Largeur en haut330 mm
Largeur en bas329 mm
AuteurMoïse, fils du prêtre Alfred
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 notum fieri volumus quod Moyses filius Alfredi presbiteri guerpivit Deo atque sancto Florentio medietatem omnium rerum
l.3 pertinentium ad altare quod est in ecclesia de Trembliaco scilicet sepulturȩ atque decimȩ immo ut breviter dicam omnia quȩ-
l.4-cunque in ipsa ecclesia calumniabat absque ulla requisitione quam amplius faceret in perpetuum perdonavit. Hanc vero perdonatio-
l.5-nem quam auditis bene firmatam atque roboratam annuerunt filii sui Goscelinus scilicet atque Paganus et omnes alii. Her[veus]
l.6 quoque filius Burcardi de cujus casamento erat ipsa ecclesia libenti animo sicut ipse ore suo testatus est coram
l.7 omnibus ibi astantibus ubi hȩc agebantur scilicet ad Trembliacum hanc convenientiam annuit. Postea vero ut ista
l.8 convenientia quȩ dicta est bene firmata atque inconvulsa omni tempore teneretur, sunt fidejussores,
l.9 suprascriptus Herveus filius Burcardi, Caradoc quoque filius Bernerii, atque Toroldus filius Rainaldi Grossi. De hoc
l.10 autem quod dictum est sunt veri testes, Johannes de Dol, et Gelduinus frater ejus, Walterius filius Hingonis, Brientius
l.11 frater Averii, Herveus Calvus, Gosfredus Calcebovis, Giraldus Grenon, Goscelmus de la Haia qui tunc erat miles,
l.12 Helinan filius Milesendis, Albertus filius Goscelini, Gosfredus filius Natalis, Letardus medietarius, Walo
l.13 sutor, Bernardus de Carneia, Rogerius corvesarius, Johannes camerarius abbatis Willelmi, Walterius filius
l.14 Gali prepositi.
Bibliographie
MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 359.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3459 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3459»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3459/. Date de mise à jour : 29/03/12.