Angers, AD Maine-et-Loire, H 3515 n° 1

<< < / > >>

Numéro3458

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1057(fiabilité :texte)

LieuSaumur(lat :juxtam ipsam ecclesiam)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en haut123   mm

Largeur en bas143   mm

AuteurHervé fils de Bouchard

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Hervé, fils de Bouchard, rend à Saint-Florent toute sa part de l'église du Tremblay.

Texte

l.1 Sicut apostolus ait : Oportet nos omnes astare ante tribunal Christi, ut [recipi]at unusquisque
l.2 secundum ea quȩ per corpus gessit sive bonum sive malum. Hoc ego Herveus Burcardi filius
l.3 audiens et pene nichil in me boni [recognoscen]s pro quo tunc aliquid boni recipere merear,
l.4 vehementer expavesco. Verumtamen ali[quantul]um fiduciȩ resumens de verbis domini nostri Jhesu
l.5 Christi dicentis : Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguit ignem,
l.6 ita elemosina extinguit peccatum, non secundum quantitatem meorum peccaminum, sed secundum
l.7 possibilitatem meam et secundum discretionem ab apostolo traditam ita ut non aliis sit remissio,
l.8 michi vero tribulatio, dedi vel potius reddidi creatori meo Deo et ejus fideli confessori Sancto Florentio
l.9 Salmurensi et monachis eidem modo servientibus sive qui us[que in finem s]er[vituri] sunt in elemosina
l.10 pro anima mea [et pro animabus omn]ium cognatorum meo[rum vivorum sive] mortuorum totam partem
l.11 patris mei [et meam de] ecclesia [quȩ vo]catur T[rembleit, id est medieta]tem decimȩ et altaris, atque
l.12 sepulturȩ [i]t[a] ut [ipsi mon]achi de beneficio [ejusdem ecclesiae eandem primo faciant]
l.13 deinde post messium collectionem unum aut duos qui in eodem loco sem[per maneant con]stituant
l.14 monachos. Quicunque vero de eodem beneficio aliquid tenuit de patre meo vel de me, si non
l.15 vult eis dimittere pro anima sua, saltim ab eis teneat et deserviat. Ego vero a modo ut et illi
l.16 se subiciant monachis, et ut monachi eos ab his quȩ juste tenere potuerint non repellant,
l.17 quantumcunque potero satagam, excepto quod nemini eorum escamiam me daturum promitto.
l.18 De altera medietate ejusdem ȩcclesiȩ dederunt Alfredus atque Rodulfus Sancto Florenciota
l.19 totam partem illius presbiteri qui nuper defunctus fuerat, hoc est medietatem terciȩ partis de decima,
l.20 et medietatem totius altaris et sepulturȩ. Moyses vero laicus qui filius fuerat illius presbiteri, qui
l.21 de Burcardo vel Herveo tenuerat, et sub quo presbiter illius ecclesiȩ tunc serviebat,
l.22 post multam discordiam et pene intolerabiles comminationes, ad hoc tandem Deo se perdu-
l.23-cente pervenit, ut de tota tertia parte presbiteria hinc inde ab utrisque partibus
l.24 congregata, nobis relingqueret perpetualiter duas partes, sibi vero gratuito reti-
l.25-neret terciam. Et ne se unquam a tali particione sive conventione vellet retra-
l.26-here, dederunt ei Walterius, Gauzfridus, Albaldus atque Ebroinus monachi Sancti
l.27 Florentii qui tunc in Redonico pago manebant societatem et partem beneficii
l.28 quod fit in cenobio Sancti Florentii, et a monachis ejusdem loci ubicunque divisis.
l.29 Octo quoque solidos illi dederunt, ut eadem conventio firmius necteretur.
l.30 Hȩc karta confirmata est anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi
l.31 millesimo LVII, juxtam ipsam ecclesiam. S. Hervei. S. Brientii.
l.32 S. Bloc. S. Andrȩ. S. Salomonis presbiteri. S. Wasconis, Constantii. In presentia domni abbatis Sigonis, Walterii prioris,
l.34 Gauzfridi monachi, Eventii, Albaldi, Walcherii.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3458 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3458»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3458/. Date de mise à jour : 29/03/12.