Angers, AD Maine-et-Loire, H 3497 n° 9

<< < / > >>

Numéro3456

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/03/1095(fiabilité :texte)

LieuSaumur(lat :apud monasterium Sancti Florentii)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche598   mm

Hauteur à droite583   mm

Largeur en haut408   mm

Largeur en bas407   mm

AuteurPierre II, évêque  de  POITIERS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Pierre II, évêque de Poitiers, concède au monastère de Saint-Florent l'église de Saint-Laon, sise dans le castrum de Thouars.

Texte

l.1 AB ANTIQUIS SAPIENTIBUS SAGACITER EST PROVISUM, RES GESTAS QUA[E ME]MORIA DIGNAE JUDICANTUR,
l.2 sub honestarum attestatione personarum scriptis inserere, et ut absque falsitatis nevo recoli valeant cum descri-
l.3-ptae fuerint, servandas reponere. Cujus provisionis utilitatem, ego PETRUS ecclesiae Pictavensis episcopus,
l.4 perpendens, et in his quae ad utilitatem sanctae ecclesiae gerere dispono, michi quoque [esse] servandam intuens,
l.5 donationem et concessionem quam in praesentia multorum, clericorum, vel monachorum, [vel] etiam laicorum, mona-
l.6-sterio Sancti Florentii facio, scripto volui commendare, ne quis futurorum rationabiliter id scire volens, pos-
l.7-sit ignorare. Dono igitur et concedo monasterio Sancti Florentii et fratribus [in eo Deo ser]vientibus ecclesiam
l.8 Sancti Launi quae in castro Toarcensi sita est, cum omnibus ad eam pertinentibus, ita tamen ut clerici qui
l.9 eidem ecclesiȩ nunc deserviunt, quae habent de rebus ecclesiae, in vita sua habeant, nisi forte sua sponte mo-
l.10-nasterio id supradicto dimiserint, aut habitum monachicum susceperint. Post mortem vero eorum, omnia
l.11 quȩ de rebus ecclesiae habuerant in dominium monasterii supradicti redigantur. Ea vero quae a pote-
l.12-state ecclesiae et clericorum, ipsorum negligentia, vel impotentia defecerunt, et in potestatem extraneorum
l.13 injuste devenerunt, si monachi industria sua, justicia suffragante, juri ecclesiȩ vindicare potuerint, absque
l.14 participatione clericorum, ipsis etiam viventibus, propria habeant. Hanc itaque donationem sicut exposita
l.15 est a me factam, scribi volui, et scriptam signi mei inscriptione roboravi, et a testibus qui affuerunt
l.16 signari prȩcepi.
l.17 SIGNUM PETRI [croix] PICTAVENSIS EPISCOPI. [colonne1] SIGNA CLERICORUM. S. Stephani Sicci. S. Leitgerii de Turre. S. Petri archidiaconi. S. Rainaldi Britonis. [colonne2] MONACHORUM. S. Willelmi abbatis. S. Samuelis prioris. S. Mauricii cellararii. S. Akelmi monachi. S. Ingenulfi monachi. S. Isembardi monachi. S. Drogonis monachi. S. Petri cognomento [Samu]elis monachi Sancti Jovini, cujus cultello nigri [manu]brii revestivit episcopus [ab]batem Willelmum de ecclesia [Sancti] Launi. [colonne3] LAICORUM. S. Ainulfi famuli. S. Benedicti famuli. S. Rainaldi famuli.
l.18 Actum anno ab incarnatione Domini M nonagesimo, nonis martii, apud monasterium Sancti Florentii, in locutorio, Philippo Francorum rege, Willelmo
l.19 [A]quitanorum duce.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 54-55, n° 39.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3456 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3456»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3456/. Date de mise à jour : 29/03/12.