Metz, AD Moselle, H 1921 n° 3

<< < / > >>

Numéro345

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date21/03/1096(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :Turonis)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VINCENT  de  METZ

Regeste

Urbain II, pape, confirme les biens et privilèges de l'abbaye Saint-Vincent de Metz.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIO FILIO LANZONI, ABBATI MONASTERII SANCTI VINCENTII, QUOD METTI SITUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Piȩ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicȩ
l.3 portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuȩ, tam pro beati Vincentii martiris devotione, quam etiam pro tuȩ religionis reverentia clementer annuimus, et ejusdem martiris
l.4 monasterium cui Deo auctore presides, presentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut, quȩcumque dona, quascumque possessiones idem cȩnobium hodie juste possidet sive in futurum conces-
l.5-sione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
l.6 prefatum cenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integro conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac guber-
l.7-natione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Metensis episcopi canonica reverentia. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quolibet surreptionis
l.8 astutia vel violentia preponatur, nisi quem conventus communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Preterea secundum venerabilium predecessorum
l.9 nostrorum Johannis et Benedicti statuta concedimus, ut si episcopus Metti defuerit, liceat tibi tuisque successoribus in festivis diebus, ad sedem episcopalem accedere, ibique cum dalmatica et sandaliis missarum
l.10 sollemnia celebrare. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quȩlibet secularisve persona,
l.11 hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui digni-
l.12-tate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo
l.13 examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum
l.14 judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
l.15 [rota]. [benevalete].
l.16 Datum Turonis, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, XII kalendas aprilis, indictione IIIIa, anno dominicȩ incarnationis MoXCoVIo, pontificatus autem domni URBANI secundi papȩ anno VIIIIo.
l.17 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5623.

CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 1, Pr, col. 507-508.

PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 23, n° 78.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°345 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°345»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte345/. Date de mise à jour : 29/03/12.