Angers, AD Maine-et-Loire, H 3494 n° 5-6-7
Numéro3439
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche475 mm
Hauteur à droite476 mm
Largeur en haut266 mm
Largeur en bas265 mm
AuteurGuillaume Osmundus, Siméon et alii
BénéficiaireSaint-Just d'Aunay, prieuré de Saint-Florent de Saumur
Regeste
Texte
l.2 quia sive negligentia interveniente, sive rei cujuslibet occupatione prepediente, oblivioni
l.3 traduntur. Quocirca volumus per cartulae hujus inscriptionem, ad successorum nostrorum transmit-
l.4-tere cognitionem, quia Willelmus cognomento Osmundus, et ejus uxor, dederunt terram de Buxeria
l.5 et de Brocis, Deo et sanctae Mariae, et sancto Florentio, et sancto Justo, nichil ob hoc temporalis mercedis acci-
l.6-pientes, nisi tantum animarum patris et matris suae, et sui ipsius, salutem consequi desiderantes.
l.7 Hoc est autem quod dederunt, harbergamentum omne, censum, et oblatas, et terragii medieta-
l.8-tem. Quorum omnium donum, Symeoni tradiderunt monacho, et ab ipso, monasterii nostri
l.9 beneficium susceperunt. Acta sunt haec videntibus et testibus existentibus, Cleopa presbitero,
l.10 Martino presbitero, Bernardo Bostello, et ejus uxore, Benedicto camerario, Guigo, Constantio Barreto.
l.11 Similiter et hoc successores nostri noverint, quia Bertrannus Dagini filius, et Christianus frater ejus,
l.12 dederunt medietatem molendini de Batalliaco, Deo, et sancto Florentio, et sancto Justo, non utique pro
l.13 aliquo temporali lucro, sed pro animarum suarum, et parentum suorum salute, et nostro
l.14 beneficio. Tunc autem sola ibi molendini erat area, et fuit conventio, ut monachi quibus
l.15 donum ejus factum est, de suo totum primitus edificarent, deinceps autem, communiter predicti
l.16 duo fratres et monachi struerent, et molendinarium communiter mitterent, et quod de molitura
l.17 proveniret, equaliter dividerent. Hoc donum factum est Natali monacho, Symeoni monacho,
l.18 vidente et concedente Cadilone, Gaufrido Tronel, Aimone fratre ejus, Johanne presbitero.
l.19 Hoc etiam sciant quibus est sciendum, quia ego Symeon monachus emi medietatem
l.20 molendini de Ficariis, a Bernardo qui cognominatur Aquilaudus, Xcem et VIIIto solidis in precium
l.21 datis, vidente et concedente vicecomite Cadilone, cui de nostro duos solidos pro hoc conce-
l.22-dendo dedi. Hujus vero emptionis die dominica quadragesimȩ biberagium feci, ipso
l.23 Bernardo, et uxore ejus, et filio juniore et filia presentibus, et in domo nostra cibum potumque
l.24 sumentibus. Qui cum a mensa surrexissent, venditionis hujus cessionem fecerunt, et super altare
l.25 sancti Justi donum posuerunt, videntibus Johanne presbitero, Gaufrido Tronel, Aimone fratre ejus,
l.26 Martino Peletario, Mainardo Buttario. Hoc etiam non pretermittendum, quia Bernardi
l.27 hujus major filius, cum postmodum adductus ab eo fuisset, venditionem patris concessit,
l.28 et accepto libro ymnario donum super altare posuit. Cui ego quia biberagio non affuit,
l.29 panem unum, quem nos more nostro micham vocamus tribui. Postea vero Willelmus Assalli vicecomes et
l.30 vicecomitissa uxor illius, Deo sanctoque Justo ac monachis, sicuti Cadilo vicecomes primitus, suam partem dederunt. Testes hujus rei
l.31 sunt hii, Gofredus Berchot, Rodulfus prior, Stephanus Rufus, Savaricus Niel dapifer ejus, Arraldus Mainardus, Albericus de Faiola, Arnaldus Chinnis, Galterius venator. Similiter quoque Mici-
l.32-a uxor Hugonis soror vicecomitis R. priori concessit, audientibus istis, Rannulfo de Riperia, Rainaldo presbitero, vicecomite,
l.33 multisque aliis.
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Chartes poitevines de l'abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1873, p. 129-131, n° 89-91.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3439 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3439»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3439/. Date de mise à jour : 29/03/12.