Angers, AD Maine-et-Loire, H 3369 n° 1

<< < / > >>

Numéro3414

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/12/1120(fiabilité :étude diplomatique)

LieuLa Chaise-le-Vicomte(lat :apud Casam in claustro Beati Nicholai)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche508   mm

Hauteur à droite518   mm

Largeur en haut573   mm

Largeur en bas565   mm

AuteurGeoffroi, vicomte  de  THOUARS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Geoffroi, vicomte de Thouars, donne à Saint-Florent de Saumur divers biens et droits.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam de fermento primi hominis tota generis humani massa corrumpitur, et sicut quidam sapiens ait : Vivere nostrum de vita cotidie transire est. De quibusdam
l.2 autem quibus amara sunt precepta justiciȩ, divina scriptura terribiliter clamat dicens : Ducunt in bonis dies suos, in puncto autem ad inferna descendunt. Et alibi :
l.3 Potentes potenter tormenta pacientur. Voce etiam dominica misericorditer ammonemur ubi ait : Currite dum lucem habetis ne tenebrȩ vos conprehendant. Et item
l.4 alibi : Tesaurizate vobis tesauros in cȩlo et cȩtera. Et quia nescimus diem neque horam quando ante tribunal summi judicis assistamus, ego Goffredus Toarcensium
l.5 vicecomes his atque hujusmodi innumerabilibus sacri eloquii exemplis admonitus, et scelerum meorum enormitate perterritus, cum in potestate seculari jam fere octo-
l.6-ginta annos male vivendo peregissem, immo quod verius est perdidissem, et creatorem meum in multis et maximis meis malis gravissime offendissem, tamdem aliquando saluti
l.7 animȩ meȩ et meorum in futurum precavens, tale aliquid de rebus meis adhuc in carne vivens Christi pauperibus conferre disposui, ut cum ab hac vita defecero in ȩterna tabernacula
l.8 me misericorditer recipiant. Igitur beato Florentio ejusque monachis apud Casam in basilica Sanctissimi Nicholai quam pater meus Aimericus vicecomes novam construxit conmanentibus,
l.9 pro remedio animȩ meȩ et patris mei, uxoris meȩ ac filiorum meorum dono, et in dominium eorum perpetualiter concedo vetus expaltum meum castro Casȩ contiguum et terram
l.10 arabilem quȩ ipsi expalto adjacet, medietarium quoque meum Giraldum Neronem qui ipsam terram excolat cum propriis bobus suis, et de fructu laboris sui medietatem mona-
l.11-chis semper restituat. Do etiam sancto Nicholao ejusque servitoribus terram de Cavillonaria secundum metas quas coram baronibus meis qui mecum aderant ibi posui, et tres medie-
l.12-tarios meos Auduinum de Berberueria, Gosbertum Arnulfi, et Gosbertum Cavillonem qui semper sub jure monachorum maneant et ad opus eorum laborent, et cum
l.13 terra rupta fuerit et facta arabilis deinceps a monachis boves non accipiant, sed cum bobus propriis terram excolentes medietatem monachis reddant. Erunt igitur hii medi-
l.14-etarii ab omni consuetudine videlicet ab exercitu et expeditione immunes, et ab omni exactione vicecomitali penitus liberi soluti ac quieti, et si aliquando alicui forifecerint
l.15 a nullo umquam nisi a monachis distringentur, unusquisque tamen eorum sextarium avenȩ pro forestagio et de porcis suis pasnagium, de capris vero capragium monachis annuatim
l.16 persolvet. A parte etiam orientali juxta expaltum meum novum de beato Nicholao ejusque monachis terram circumadjacentem, et tres alios medietarios meos
l.17 Walterium scilicet expalterium meum ab omni consuetudine solutum et quietum, Rainaldum quoque sutorem et duos tornatorios fratres, qui ut cȩteri quos prediximus ab omni exactione
l.18 et consuetudine erunt liberi, excepto tamen quod sutor Rainaldus et tornatorii pasnagium de porcis suis et unusquisque minam avenȩ monachis per singulos annos persolvet, et de
l.19 labore manuum suarum medietatem eisdem in perpetuum restituet. Concedo etiam sanctissimo Nicholao ejusque famulis ob remedium animȩ meȩ et meorum decimam frumen-
l.20-tagii mei quod de tota terra circumadjacenti ad Casam asportabitur, ut decimus tocius ejusdem frumenti sextarius in horreum Sancti Nicholai reponatur. Hujus igitur donationis
l.21 testes sunt, domnus Goffredus Senior vicecomes qui et ipse hoc donavit, et cum cultello Mauricii monachi qui in presentia erat prius in manu domni Stephani abbatis
l.22 donum confirmavit, postmodum vero assistente eodem abbate cum monachis suis et multis baronibus presentibus super altare sancti Nicholai cultellum posuit, et cum lacrimis
l.23 hȩc omnia quȩ supra diximus beatissimo Nicholao concessit. Testes etiam hujus rei sunt Amelina vicecomitissa uxor domni Goffredi, Aimericus primogenitus filius ejus, Goffredus
l.24 de Teophalgia frater ejus, Petrus cognomento Episcopus et Savaricus puer ambo filii vicecomitis, qui omnes hoc donum quod supra scripsimus et viderunt et libentissime concesserunt.
l.25 Testes quoque de baronibus qui aderant, Petrus de Guasnachia, Goscelmus frater ejus, Johannes de Bello Monte, Rainardus de Exartis et multi alii. De vasasoribus autem Casȩ testes
l.26 sunt Guerricus, Gaiferius, Aimericus cellararius, Barbotinus venator, Rainerius Alemannus, Aimericus Potinus, Gainardus. De monachis vero, domnus abbas Stephanus, Martinus
l.27 Casȩ prior, Mauricius, Stephanus Exmarardus, Galterius, Aimericus, et alii multi. De famulis quoque monachorum Willelmus Burdelius, Giraldus pretor, Petrus coquus, et alii multi.
l.28 Hoc autem factum est apud Casam in claustro beati Nicholai in sollemnitate ejusdem sancti, Calixto papa Romanȩ ȩcclesiȩ presidente, Ludovico Francorum rege, Willelmo Pictavorum
l.29 episcopo, anno ab incarnatione Domini MC vigesimo, domno Stephano Sancti Florentii abbate, super omnia autem regnante domino nostro Jhesu Christo qui est deus benedictus in secula seculorum amen.
l.30 Signum vicecomitisse [croix]. Signum Gosfredi [croix] de Teophalgia. Signum vicecomitis [croix]. Signum Aimerici [croix] primogeniti filii ejus.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3414 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3414»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3414/. Date de mise à jour : 29/03/12.