Angers, AD Maine-et-Loire, H 3368 n° 6

<< < / > >>

Numéro3411

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/01/1093(fiabilité :texte)

LieuPoitiers(lat :Pictavis)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche806   mm

Hauteur à droite623   mm

Largeur en haut376   mm

Largeur en bas585   mm

AuteurAimeric IV, vicomte  de  THOUARS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Donation par Aimeric, vicomte de Thouars, de l'église de Saint-Jean du Château de la Chaise et de divers biens et droits à Saint-Florent de Saumur.

Texte

l.1 Ego Aimericus Toarcensis honoris gratia Dei vicecomes et dominus. Notum fore volo fidelibus Dei omnibus, et precipue meis successoribus, quod ego, pro salute animae meae, patris quoque ac matris meae; filiorumque ac filiarum, immo totius progeniei, providi et disposui
l.2 de rebus meis quaedam, quae fratribus in monasterio Sancti Florentii Deo famulantibus, per voluntatem et consensum conjugis meae Amelinae, necnon filiorum Herberti et Waufredi, dono et in perpetuum concedo, quatinus illi servi Dei orationum et bonorum
l.3 operum suorum me participem faciant, et pro peccatis meis apud Dominum intercedant. Haec sunt igitur quae eis dono et concedo: aecclesiam Sancti Johannis de castello CASAE, cum omnibus ad eam pertinentibus, scilicet oblationibus, sepultura, decimis,
l.4 stagnis, molendinis, terris, sicut ea prius Johanni canonico in foedum donavi; preterea masuram terrae de Capreolaria, omni consuetudine liberam; masuram quoque terrae, quae fuit Gohele, juxta speleum, et ipsam omni consuetudine liberam,
l.5 cum prato terrae contiguo; forestas etiam meas, quantum opus fuerit ad opus monasterii sui, et domorum suarum aedificandarum, et ad calefaciendum; pastum insuper porcorum suorum, et hominum dominicorum suorum, quotquot sint, concesso
l.6 eis pasnatico, per easdem forestas, pastumque simul boum, equarum, reliquorumve pecorum concedo; burgum pariter suum absque aliqua consuetudine concedo, et diem sabbati qui evenit intra feriam dedicationis aecclesiae, excepta venda diei
l.7 sabbati, quo dies mercatus est. Quam tamen si quis non reddiderit, clamore ad monachum prepositum facto, capitaliter id est sine emendatione burgensis reddet. Boschos quoque meos burgensibus eorum, quomodo et meis, communico. Ad hoc,
l.8 totius annonae meae, quando ad horrea mea afferetur, decimam eis concedo, et consuetudinem hominum suorum quae forestagium dicitur, exceptis meis prestitis. Addo quoque illis terram quam dederam Gognori sorori meae quiptam sicut ego ipse
l.9 habebam, sicut Maroletus feluvius eam et Oriolus levat. Do etiam terram Savarici fratris mei de Castaneto, et viridiarium, et pratum sibi contiguum, quiptam sicut ipse habuerat. Terram quoque Amblardi, et ortum quem emi de Adhemaro ipsius
l.10 Amblardi filio. Addo vero plaiseiz quod adjacet predictae terrae ad hospitandos homines, quotquot poterunt salvo boscho meo, et duos villanos jam ibi manentes. Quinque etiam homines, Giraldum Charanton, et Rainerium carpentarium, et
l.11 Heremgerium fabrum, et Aimericum Champieth, ac Aimericum peletarium, cum terra, et domibus, et omnibus consuetudinibus suis. Terram quoque David Rechin. In foresta etiam, pratum et terram de Logis sicut metata est. Pratum quoque de fonte Savarici.
l.12 Terram etiam Morini de Paluel. His autem addo borderiam terrae de Pellicionaria cum prato sibi contiguo. Terram quoque Brachioli, sicut de me habebat. Do etiam illis in Gardis, quattuor meiterias terram quiptas ad Villaron. Broillatulum quoque
l.13 quod est juxta terram Savarici fratris mei. Et terram illis concedo, ex qua ipsis donum fecit Goslenus Radulfi filius, sicut eam levat porta Casae, usque ad stagnum Recordelli. Ad hoc, quae de meo illis aut do, aut daturus sum, si quis meorum
l.14 aut hominum, aut parentum in toto honore meo illis aliquid aut dederit, aut vendiderit, volo et gratanter concedo. Terras eorum ab homnibus meis devastari de reliquo non permittam, resque eorum violenter diripi
l.15 non consentiam. Ut autem donationes et concessiones istae perhennem optineant firmitatem, eas litteris annotari prȩcepi, et annotatas in audientia plurimorum relegi, et relectas signo meo auctorizavi, et a fratribus
l.16 filiisque meis feci auctorizari. [colonne1] Signum Aimerici [croix] vicecomitis. Signum Herberti [croix] filii ejus. Signum Goffredi [croix] alterius filii ejus. Signum Radulfi [croix] fratris vicecomitis. [colonne2] Signum [croix] Willelmi comitis Pictavensis.
l.17 Signum Amati [croix] archiepiscopi Burdegalensis. Signum Petri [croix] episcopi Pictavensis. Signum Simonis [croix] episcopi Agennensis. Signum Rannulfi [croix] episcopi Sanctonensis.
l.18 Anno ab incarnatione Domini M nonagesimo II, XVIII kalendas FEBRUARII, FERIA V, auctorizatȩ sunt et confirmatȩ donationes istȩ a comite Pictavensi, et ab episcopis qui suprascripti sunt, Pictavis in aula comitis in presentia optimatum
l.19 quorum nomina subscripta sunt : [colonne3] Aimericus vicecomes, Arbertus filius ejus, Savaricus filius Tetmari, Tetbaldus de Bellomonte, Aimericus de Tilia, [colonne4] Rotbertus Burgundio, Goffredus de Brione, Garinus filius Burchardi, Arnulfus de Sagiis, Hugo de Liciniaco, Ebbo de Partenaco, Hugo de Doado, Maingotus de Mella, Willelmus Fredelengius, Cadilo de Sancto Maxencio, Ademarus vicarius, Stefanus de Blesis. [colonne5] [croix] [croix] [croix]. [colonne6] Hi sunt testes hujus cartule: Aimerius Bacalarius, Americus de Cellu, Bernardus filius Olgeardi, Bertramnus Cheamnadus, Berlardus de Passe Avant, Radulfus de Asperomonte, Amerius filius Rainaldi, Gaufridus Rufus, Urvoidus de Quemeiquiers, Rodbertus filius Frogerii, Radulfus Aimenun, Willemus Pictavensis.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3411 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3411»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3411/. Date de mise à jour : 29/03/12.