Metz, AD Moselle, H 3 n° 3
Numéro340
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date16/10/1084(fiabilité :édition)
LieuMetz(lat :Mettis)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche620 mm
Largeur en bas540 mm
AuteurEmpereur Henri IV
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Sicut bonum nobis est ad salutem corporis et animae, de rebus propriis aecclesias Dei ditare, ita deputabitur elemosinae, ab aliis data bona eisdem aecclesiis, vel in concambio
l.3 vel alio modo juste collata nostra auctoritate firmare, ut nulla persona occasione aliqua a nobis confirmata presumat umquam violare vel adnullare.
l.4 Unde notum esse volumus omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter quoddam concambium inter duas aecclesias factum sit, videlicet inter has aecclesias
l.5 videlicet Sancti CHUNIBERTI Coloniensis et Sancti ARNOLFI Mettensis, laudantibus utriusque aecclesiae patribus scilicet SIGEWINO Coloniensi archiepiscopo,
l.6 HERIMANNO, Mettensi episcopo. Haec videlicet praedia in SINCICHO, CUCHINHEIM, RIGEMAGO, BENEZVELT, quae habuit, et ex integro
l.7 CHILA, HOHINGEN, quae habuit aecclesia Sancti ARNOLFI Mettensis, abbas WALO ejusdem aecclesiae, tradidit aecclesiae Sancti CHUNIBERTI Coloniensis
l.8 archiepiscopi. Ipse vero abbas WALO haec praedia in concambium recepit, quae praefata aecclesia Sancti CHUNIBERTI habuit, tradente eadem praedia GER-
l.9-HARDO, advocato aecclesiae Sancti CHUNIBERTI, per manum liberi homini HUGONIS aecclesiae Sancti ARNOLFI, WALINA scilicet, MELLANC, CHERLINGEN,
l.10 CHETTINGEN, cum omnibus appenditiis suis. Quae etiam praedia ut firmius et inconvulsius possideat Sancti ARNOLFI aecclesia praecepimus, ut dux THEODERICUS, et comes CHUON-
l.11-RADUS, quos eorumdem praediorum advocatos constituimus, eadem praedia nostra auctoritate suis manibus altari sancti ARNOLFI traderent, quae etiam defendere debent ad uti-
l.12-litatem ejusdem aecclesiae. Cujus rei testem cartam hanc scribi, quam ut infra videtur nostra manu corroboratam sigilli nostri impressione jussimus insigniri.
l.13 SIGNUM DOMNI HEINRICI TERCII ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI [monogramme] [sceau].
l.14 Data XVII kalendas NOVEMBRIS, anno dominicae incarnationis millesimo LXXXIIII, indictione VII, anno autem domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti, regni XXX, imperii Io. Actum METTIS.
l.15 In Christi nomine. AMEN.
Bibliographie
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 139, n° 107.
GLADISS (D. von), Die Urkunden Heinrichs IV., Berlin puis Hanovre, 1941- 1978 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 6), n° 370.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°340 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°340»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte340/. Date de mise à jour : 29/03/12.