Angers, AD Maine-et-Loire, H 3300 n° 1b

<< < / > >>

Numéro3397

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :édition)

LieuSully-sur-Loire(lat :Soliacum)

DiocèseOrléans

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche375   mm

Largeur en haut78   mm

Largeur en bas109   mm

AuteurGilon, seigneur  de  SULLY

BénéficiaireSaint-Gondon, prieuré de Saint-Florent de Saumur

Regeste

Gilon de Sully, reconnaissant l'antique droit des moines de Saint-Florent sur l'église de Saint-Gondon, la leur rend, sans rien retenir de ce qu'y possédaient les moines de Vierzon.

Texte

l.1 Quoniam sunt multi qui haud difficulter a vero
l.2 in falsum divertantur, visum fuit bonum monachis Sancti
l.3 FLORENTII Salmurensis memoriȩ tradere litterarum
l.4 convenientiam quam habuerunt cum Gilone de Soliaco,
l.5 de ecclesia Sancti Gundulfi. Recognoscens itaque Gilo an-
l.6-tiquum jus et rectitudinem quam habebat beatus FLO-
l.7-RENTIUS et ejus monachi in ecclesia Sancti GUNDULFI, red-
l.8-didit eis ecclesiam cum omnibus expleturis et redditis, sine
l.9 aliqua retentione, quas in predicta ecclesia monachi Virsi-
l.10-onenses habuerant, qui eam paulo ante possederant.
l.11 Fuit eciam in hac convenientia factum ut si aliquid da-
l.12-retur monachis in feodo Gilonis, ipse Gilo eis conce-
l.13-deret, sine aliquo precio quod inde haberet, et archiepiscopum
l.14 nomine Hildebertum qui tunc Bituricensem regebat
l.15 ecclesiam talem haberet qui hanc redditionem et ingressum
l.16 monachorum in predictam ecclesiam Sancti Gundulfi sponte
l.17 concederet. Et uxor Gilolis ejusdem Aldeburgis
l.18 similiter faceret. Et quod promisit, postmodum complevit.
l.19 Pro hac ergo redditione ecclesiȩ et rerum denominatarum,
l.20 et concessione, dederunt monachi de substan-
l.21-tia Sancti FLORENTII ipsi Giloni precium mille solidorum
l.22 Blesensis monetȩ, excepto quod canbitionem centum
l.23 solidorum pro amore Ingenulfi monachi perdonavit.
l.24 Concessit etiam quod si aliquo casu vel vi, vel juditio,
l.25 adhuc Gilone vivente monachi prenominatam ec-
l.26-clesiam amitterent, ipse Gilo Sancto FLORENTIO et mo-
l.27-nachis presignatam pecuniam restitueret. Mona-
l.28-chi tamen predictam pecuniam ante dare nolu-
l.29-erunt, donec affidavit eis idem Gilo per fidem
l.30 suam se omni tempore vitȩ suȩ hanc reddicio-
l.31-nem et conventionem erga eos tenere. Non enim
l.32 ab eo obsides accipere poterant, quos in lon-
l.33-ginqua terra minime cognoscebant. Promi-
l.34-sit ergo eis Gilo fidem suam, non manu ubi non est
l.35 fides, sed verbis et animo ubi est fides, qualem
l.36 decet christianum erga christianum observare, non enim est
l.37 mos monachorum ex manu alicujus fidem accipere.
l.38 Promisit utique se omni tempore vitȩ suȩ in hac
l.39 conventione permansurum, et contra omnem ho-
l.40-minem volentem eam destruere, et monachis au-
l.41-ferre, sine suo tamen dando, defensurum et ga-
l.42-rentaturum. Et ut firmiter et in ȩternum hoc se
l.43 tenere ostenderet, in fide et societate osculatus
l.44 est monachos, scilicet Ademarum tunc priorem,
l.45 Isenbardum Bardonem, Clarenbaldum, Fulconem
l.46 de Belprael, promittens eis fidem in osculo sancto
l.47 et societatem, et accipiens beneficium orati-
l.48-onum. Actum apud Soliacum, in domo Huonis
l.49 de Turre.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, 866-1172, tiré des archives de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur, Les Roches-Baritaud, 1879, p. 23-25, n° 7.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3397 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3397»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3397/. Date de mise à jour : 29/03/12.