Metz, AD Moselle, H 6 n° 4

<< < / > >>

Numéro337

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1074(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurHermann, évêque  de  METZ

BénéficiaireWalon, abbé  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Hermann, évêque de Metz, accorde un droit de foire à Walon, abbé de Saint-Arnoul de Metz.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, HERIMANNUS, GRATIA DEI SANCTE METTENSIS PRESUL ECCLESIȨ, cunctis tam presentibus quam futuris fidelibus, misericordias Domini in eternum cantare. Quia beatitudo sanctorum constat
l.2 et de munere gratiȩ et de retributione justiciȩ, innitendum est unicuique fidelium omnimoda sollicitudine qualiter in spe atque actione utriusque pertingere possit ad gaudia perennis vitȩ. Et quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
l.3 idcirco modis omnibus est bene agendum secundum quod scriptum est, quodcumque potest manus tua facere, instanter operare. Nos ergo hȩc atque his similia in sanctorum patrum sentenciis prudenter salubriterque dicta approbantes, tociusque veritatis
l.4 firmitate subnixa ratione apertissima perpendentes, postquam auctore Deo promoti sumus in hujus sanctȩ Mettensis sedis pontificio, cum nostrȩ mentis interiori discussione, tum religiosorum pia collocutione cepimus sollicitius reminisci salutis
l.5 nostrȩ animȩ. Cumque ad hoc bene profutura occurrisset Domini sententia qua dicitur: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, supervenit nobis cunctis carissimus et omnibus carissimis preferendus venerabilibis nomine Walo, abbas cenobii
l.6 Sancti Arnulfi quondam memorandi atque semper venerandi Mediomatricorum urbis episcopi, cui ut aliquid de humana nobilitate loquamur, Karolus magnus imperator ac patricius Romanorum in generationis linea quadrinepos exstitit.
l.7 Ut vero fit cum inter nos atque predictum abbatem de multis sermo esset ortus, conquestus est quod ab improbis hominibus multa pateretur dispendia predictus locus, addens annale mercatum quorundam factione, qui suum lucrum deputant, si
l.8 aliis dispendium inferant inpresentiarum male sublatum, temporibus nostri predecessoris sanctȩ memoriȩ Adelberonis jam quadriennio habitum in dedicatione ipsius ȩcclesiȩ. Unde nos cupientes protendere opus misericordiȩ in salutem nostrȩ
l.9 animȩ atque in commodum ȩcclesiȩ, precibus ipsius abbatis necnon religiosissimȩ atque virginis Deo consecrate inibi reclusȩ domne nomine Hodiernȩ, omniumque fratrum pia supplicatione, atque unanimi consensu nostrorum fidelium,
l.10 restituimus et reddidimus ipsum forum, in sollempnitate ipsius dedicationis perpetualiter habendum. Ut igitur nos pii operis executores mereamur cȩlestis regni fieri participes, quicquid nostri juris in ipso foro haberi comperimus,
l.11 nil nobis relinquentes, totum servientibus Deo inibi fratribus contulimus, deputatis decem solidis inter primicerium thesaurariumque atque canonicos Sancti Stephani et advocatum civitatis quorum quidem quinque dantur pro restitutione nummorum
l.12 qui sibi conferuntur de privatis mercatis octo dierum. Alii nichilhominus dantur quinque, ut non exacuant in se dentem invidiȩ in bonis proventibus fratrum, sed gaudeant cum gaudentibus, ut fiat quod scriptum est. Quod vultis ut
l.13 faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Preterea jamdictus advocatus seorsum item accipit decem solidos, et tres decani atque scabinio ternos solidos singuli in mercedem sui officii, quatinus neque inferri a quolibet
l.14 neque sinant injusticiam vel injuriam pati quemlibet. Extra hos denique XXX et IIos solidos, nulli sit omnino vel exigendi vel retinendi iniqua presumptio. Si qua vero injusticia, ut in talibus assolet, vel injuria contigerit, summam
l.15 precii quam lex pro vindicta culpȩ exegerit, nullo renitente abbas accipere debebit. Obsecramus tandem cunctos post nos venturos pontifices per omnes Domini miserationes et per auctoritatem XIIcim apostolorum, presertim sancti Johannis dilectis-
l.16-simi domini, cujus in prefato monasterio dens habetur et veneratur ut confirmatum est inibi auctoritate beati noni LEONIS pape et per amorem omnium sanctorum, necnon et obtestamur, per nostram quam a Deo accepimus potestatem, ut neque a se
l.17 neque a quolibet irritum fieri permittant istud opus misericordiȩ quod scripto presenti et auctoritate nostrȩ manus nominibusque nostrorum fidelium confirmamus. Ego Herimannus, Mentensis ȩcclesiȩ presul, signavi. Signum primicerii
l.18 Adelberonis. Signum Richeri archidiaconi. Signum Gervoldi archidiaconi. Signum Vodelrici archidiaconi. Signum Johannis aerarii. Signum comitis Folmari. Signum Cuonradi comitis. Signum Herimanni comitis. Signum Vodonis comitis. Signum Rothfridi de Prisneio.
l.19 Signum Cuononis de Tincheri. Signum Burchardi advocati. Signum Johannis scabinionis. Signum Alerici. Signum abbatis Walonis.

Notes

1

Bibliographie

MEURISSE, Histoire des évesques de Metz, Metz, 1634, p. 369-371.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 401.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 139, n° 105.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°337 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°337»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte337/. Date de mise à jour : 29/03/12.