Angers, AD Maine-et-Loire, H 1840 n° 13

<< < / > >>

Numéro3340

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date17/02/1092(fiabilité :étude diplomatique)

LieuSaumur(lat :apud Salmurum)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche447   mm

Hauteur à droite435   mm

Largeur en haut66   mm

Largeur en bas71   mm

AuteurAubri, fils de Rigobertus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Notice sur un plaid tenu par Foulques le Réchin, comte d'Anjou, à propos d'Aubri, fils de Ricbertus et gendre de feu Hugues Mange Breton, qui, ayant reçu du comte d'Anjou l'honor de son beau-père, avait prétendu soumettre à sa vicaria les colons de la terre de Saint-Florent.

Texte

l.1 Scimus nos presentes, quia et cartham inde habe-
l.2-mus, et testes, sciant et futuri, quȩ dicimus sine
l.3 dubio vera esse credentes, quod comes Gaufri-
l.4-dus cum se prope moriturum sentiret, omnes malas
l.5 consuetudines quas terris sanctorum, et maxime, terrȩ
l.6 sancti Florentii in castellaria Salmurensi impo-
l.7-suerat, dimisit, et a successoribus heredibusque suis
l.8 dimitti precepit et obsecravit, et nisi id face-
l.9-rent, mala horrenda imprecatus est illis.
l.10 Rotbertus Burgundio hodiȩque vivens hoc testa-
l.11-tur, qui se Guidonemque fratrem suum ȩlemosinȩ illius
l.12 commendande dicit interfuisse, et hoc ab eo
l.13 accepisse mandatum, nepotibus et hominibus ejus
l.14 intimandum. Consuetudines autem quas terrȩ Sancti
l.15 Florentii immiserat, et dimitti precepit, multi
l.16 sunt generis, et precipue vicaria que homines sancti
l.17 pre ceteris affligit et gravat. Cujus partem quandam
l.18 dederat Hugoni Manduca Britonem, in feodum.
l.19 Quam ipse Hugo, mortuo comite non statim di-
l.20-mittere voluit, verum aliquot annos postea
l.21 tenuit. Tandem vero resipiscens, de habere sancti X
l.22 libras denariorum sumpsit, et vicariam IIIIor fors-
l.23-factorum dimisit. Hoc qualiter et quando sit gestum, car-
l.24-ta et testes indicant. Albericus vero filius Ricberti,
l.25 qui filiam Hugonis duxit uxorem, et dono comitis
l.26 postea tenuit ejus honorem, timoris et amoris
l.27 dei immemor, preceptionis et remissionis comitis
l.28 defuncti contemptor, ad hoc venditionis et con-
l.29-cessionis factȩ monachis ab Hugone predicto pre-
l.30-decessore suo, sed et totius justiciȩ prevarica-
l.31-tor, nec parum quid dimittere voluit, sed durius
l.32 et crudelius quam qui eatenus fuerant, colonos ter-
l.33-rȩ Sancti Florentii oppresit. Unde factum est, ut
l.34 anno incarnationis Domini MXCIIo de terra Sancti Flo-
l.35-rentii homines caperet, predam raperet. Qua de
l.36 causa compulsi abbas W. et monachi, comitem
l.37 adiere, de malefactore suo clamorem fecere
l.38 [...] diem constituto quo utrique cum suis, abbas scili-
l.39-[cet] et monachi, Albericus quoque et sui, apud Salmurum in
l.40 [au]dientia sua, et optimatum suorum convenirent,
l.41 [et] querelas suas alter de altero exponerent.
l.42 Anno igitur predicto XIIII kl. martii, III feria quȩ qua-
l.43-dragesime nichilominus tercia dies erat, conve-
l.44-nerunt abbas et monachi, Albericus quoque et ejus consen-
l.45-tanei apud Salmurum, sed et optimates plurimi istius
l.46 gratia placiti advocati. Cum ergo narrationes quisque suas
l.47 explicassent, comes et procerum cetus consideran-
l.48-tes justicie rectitudinem, secundum narrationum au-
l.49-ditionem, censuerunt reddi debere predam et homi-
l.50-nes quos Albericus ceperat ex occasione vicariȩ, quam et
l.51 prius comes Gaufridus, et postea Hugo predecessor
l.52 suus Sancto Florencio et ejus monachis perdonassent, sicut
l.53 et litterarum monimentis, et legalium virorum
l.54 claret testimoniis. In quo siquidem placito summo-
l.55-neri fecit abbas Albericum ut placitaret de vicaria
l.56 illa, si quid juris in ea se habere sciret, aut dimitte-
l.57-ret omnino, sicut qui nil in ea juris haberet. Quo contra
l.58 Albericus respondit, se de vicaria neque placitaturum
l.59 neque illis dimissurum, sed quoad posset, ut eatenus ex-
l.60-egerat, exacturum. Tunc abbas et monachi calumnia-
l.61-ti sunt eam illi, legitime in audientia multorum ex
l.62 parte dei et sancti Florentii, et totius justiciȩ. Ad co-
l.63-mitem quoque clamorem fecerunt, ut eis justiciam de Alberi-
l.64-co faceret, qui tam injuste ut ipse audiebat vicariam
l.65 in terra sancti mitteret. Qui respondit, si Albericus
l.66 sponte dimitteret, sibi placere. Se autem eum mini-
l.67-e ad hoc copulsumrum, quia jam senex et egrotus
l.68 [e]sset, et adeo sibi in preteritum servierat, ut ei molestus
l.69 [....] nollet. Sicque discessum est.
l.70 Qui huic placito interfuerunt, hii sunt, comes Fulco,
l.71 Rotbertus Burgundio, Gilduinus de Doado, Clarembal-
l.72-dus de Rochafort, Mauricius Rotundardus, Hugo de Cam-
l.73-po Caprario, Petrus et Eblo filii ejus, Hugo de Pociaco,
l.74 Guillelmus archipresbiter, Seibrannus constabulus.
l.75 De parte Alberici, Galterius de Montesorel, Paganus
l.76 de Miribel, Jacolinus de Miribel, Gaufridus Malmina.

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 230-231, n° 368.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3340 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3340»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3340/. Date de mise à jour : 29/03/12.