Angers, AD Maine-et-Loire, H 1840 n° 9

<< < / > >>

Numéro3338

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date11/03/1067(fiabilité :étude diplomatique)

LieuSaumur, Saint-Florent(lat :apud coenobium Sancti Florentii)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche632   mm

Hauteur à droite630   mm

Largeur en haut442   mm

Largeur en bas457   mm

AuteurFoulques IV le Réchin, comte d'ANJOU

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Foulques le Réchin, devenu maître de Saumur, ayant été prié par les chanoines que le comte Geoffroi Martel avait naguère installés dans ce château en violation des droits de l'abbaye de Saint-Florent, de leur restituer le domaine et l'église de Meigné que Geoffroi le Barbu leur avait pris pour les rendre à l'abbaye, le cardinal légat Étienne s'est saisi de la cause: les chanoines sont finalement déboutés mais indemnisés.

Texte

l.1 NOVERINT UNIVERSI PRESENTES et posteri quod quando comes Andecavensis FULCO castrum Salm[urense] cȩpit et Sancti FLORENTII mona-
l.2-sterium quod intra castrum idem consistebat concremavit, monachi ipsius monasterii ad proximam [quandam] sui juris ecclesiam secesserunt,
l.3 nec tamen locum in quo habitaverant penitus dimiserunt, sed aliquantulum reȩdificantes ab Huberto Andecavensi episcopo fecerunt reconciliari, et a quibusdam ex se-
l.4-ipsis sex circiter inhabitari, quousque Gausfredus predicti filius Fulconis castrum illud dono patris obtinuit. Interim supradicti monachi alio quidem
l.5 eidem castro proximo sed quietiore atque tutiore loco monasterium cȩperant construere sibi. Quos predictus comes Gausfredus hac de causa con-
l.6-veniens, eo potius quo fuerat loco monasterium illud construi compellere cepit. At illi probabili satis ratione monstraverunt [nec salutiferum] sibi istud
l.7 esse nec tutum, in medio scilicet populorum deversari, ubi etiam eorum pene omnia bis jam consumpsisset incendium. Huic autem ille racioni non adquiescens, aut
l.8 ipsorum illuc rediturum esse conventum aut ipsis penitus expulsis canonicos ibi sese constituturum dixit et fecit. Expulit scilicet monachos, constituit canonicos,
l.9 res plurimas quȩ juris erant monachorum, canonicorum victualia violenter effecit. Injuriam sibi factam monachi gemuerunt, quousque comes Gausfredus
l.10 ad extrema vitȩ pervenit. Qui tum quandoque poenitentia ductus, si qua istius modi prave gessisset partim ipse correxit, partim suis corrigenda mandavit,
l.11 et obiit. Ad ipsius nepotem et honoris heredem Gausfredum itidem dictum monachi venerunt, placitoque publico coram EUSEBIO Andecavensi episcopo et eodem
l.12 comite ac reliquis patriȩ primoribus factam sibi superius intimatam exponentes injuriam, jus antiquum reformari petiverunt. Justissime reforma-
l.13-ndum presentes omnes tot et tanti judices procul omni dubio censuerunt. Nec tamen ab illo tunc comite reddi sibi monachi nisi Manniacum villam
l.14 cum ecclesia et universis pertinentibus ad eam ad presens obtinuerunt. Post aliquod tempus, Fulco predicti Gausfredi germanus castri Salmurensis effectus est dominus.
l.15 Hunc adeuntes canonici illi, possessionem ipsam quam solam adhuc ex toto illo jure suo monachi receperant ipsis rursus auferri ac sibi petivere
l.16 restitui. Evenerat tunc temporis, ut apostolicȩ sedis legatus STEPHANUS cardinalis summȩ sedis auctoritate gallicanarum correctionem procurans ecclesiarum, ad
l.17 sȩpedictum deveniret castrum. Affuit cum ipso etiam BARtholomeus Turonensis archiepiscopus, aliȩque perplures clericalis pariter atque monastici sed
l.18 et laicalis ordinis personȩ nobiliores. Ad horum judicium canonicorum illorum atque monachorum causa deducta, ita facillime dilucidissimeque justicia
l.19 perpetuit monachorum, ut et locum in quo prior ille Gausfredus sicut intimatum est superius monachis ejectis canonicos constituerat, et quicquid eis
l.20 ex monachorum jure donaverat, quȩque etiam extrinsecus eidem loco donata fuerant postea, Fulco predictus apertissimȩ justiciȩ resistere
l.21 nolens tota illis integritate guerpiret. Tum deinde tam ipse quam prefati placiti judices ad preces conversi, domnum abbatem, tunc temporis Sigonem,
l.22 cȩterosque Sancti Florentii monachos canonicorum illorum ita petiverunt misereri, ut hii qui tunc erant quandiu superessent eorum largitate aliquantum
l.23 victus acciperent, et ea quȩ die ipso ad eundem locum pertinentia tenebant, ipsorum concessione tenerent, locoque illi servitium totius ecclesiastici
l.24 ministerii integre jugiterque persolverent, et cum aliquis illorum obisset partem quidem victus quȩ viventi dabatur nequaquam alter acciperet, coetera
l.25 tamen omnia superstites obtinerent quousque plus quam duo non superessent. Tum vero sic in manus devenirent omnia monachorum, ut ecclesiȩ debitum servitium
l.26 ipsi persolverent, et illi duo canonici suas habentes prebendas ips[orum essent] capellani. Hac misericordia petita et impetrata, singulis canonicis
l.27 quoad viverent dandus decretus est [ann]uus unus modius frumenti et [alter] vini, ita tamen ut si abbas et monachi vinum dare nolentes duos
l.28 frumenti modios dare maluerint, non debeant recusari. Usque ad festum autem omnium sanctorum debebunt ista persolvi. In cymiterio ecclesiȩ
l.29 loci illius canonici ipsi sepelientur et famuli quos pascunt et vestiunt. Quod si etiam quilibet alius ibi se sepeliri voluerit, si quid canonicis
l.30 proprie dederit, erit ipsorum. Si quid loco, monachorum. Locum autem cujusque sepulturȩ inibi faciendȩ, monachi providebunt.
l.31 Furnile quoddam ipsi dudum sibi canonici coemerant, ex quo Gausfredus comes eas quas in eo habebat consuetudines loco ipsi
l.32 ecclesiȩque donavit. Hujus furnilis partem quȩ canonicorum quemlibet contingit, si moriens monachis dimittere nolue-
l.33-rit, eamque illi voluerint habere, XXXII solidos dabunt ei cui dimissa fuerit, quos ille recusare aut amplius
l.34 expostulare non poterit. Hoc enim precium ad furnile coemendum unusquisque dedit illorum.
l.35 [chrisme] A et O Stephanus vocatus cardinalis apostolicȩ sedis legatus prescripta cognavi, et determinata legaliter judicans subscripsi. Acta et pacta sunt hȩc apud coenobium
l.36 Sancti Florentii, ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MLXVII, REGNANTE REGE PHYLIPPO ANNO VIIII, PRESIDENTE EIDEM
l.37 COENOBIO DOMNO [ABBATE SI]GONE [AN]NO XIII, MENSE MARTIO, V IDUS EJUSDEM MENSIS, TESTIBUS QUAM PLURIMIS QUORUM SUNT ALIQUI
l.38 SUBTER ASCRIPTI. [colonne1] [chrisme] Signum Fulconis comitis [croix] qui hec monachis restituit pro anima Gausfredi avunculi sui, et sua, et parentum suorum. SIGNUM BARTHOLOMEI [croix] ARCHIEPISCOPI TURONENSIS. Signum Warechi episcopi Nannetensis. Signum episcopi Venetensis. Signum Sigonis abbatis. Signum Rademundi abbatis Dolensis. Signum Vitalis abbatis Sancti Gildasii. Signum Stephani abbatis Belliloci. Signum Frotmundi abbatis Sancti Amandi. [colonne2] Signum Bernegarii prepositi. Signum Aurami monachi. Signum Gausberti monachi. Signum Berengerii gramatici. Signum Rotberti Burgundionis. Signum Widdonis Nevernensis fratris ejus. Signum Widdonis de Valle. Signum Johannis Cainonensis. [colonne3] Signum Goscelini Rotundatoris. Signum Rotberti de Monte Comitorio. Signum Durandi prepositi de Salmuro. His interfuerunt de hominibus Sancti Florentii Fraaldus, Girardus vitrarius, Durandus, Judicael, Aimericus Candoratus et alii complures. Signum DETBERTI MONAchi scriptoris.

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 166-167, n° 255.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3338 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3338»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3338/. Date de mise à jour : 29/03/12.