Angers, AD Maine-et-Loire, H 1840 n° 7

<< < / > >>

Numéro3337

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1062(fiabilité :texte)

LieuSaumur, Saint-Florent(lat :apud abbatiam Sancti Florentii)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche570   mm

Hauteur à droite571   mm

Largeur en haut562   mm

Largeur en bas560   mm

AuteurGeoffroi le Barbu, comte d'ANJOU

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Le comte Geoffroi [le Barbu] a fait remise à l'abbé Signon et aux moines de Saint-Florent, une fois Saumur revenu en sa main, de toutes les mauvaises coutumes dont il avait promis précédemment l'abandon et leur en a restitué d'autres.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI NOTUM FORE VOLUMUS EGO GAUSFRIDUS IPSIUS GRATIA NON PAUCI POPULI SUI PRINCEPS ET FRANCO-
l.2-rum regis comes christianae fidei cultoribus maximeque nostris successoribus quia avunculus noster Gausfridus gehennȩ mortis pavidus et aeternȩ vitae ex toto cupidus monachilem habitum
l.3 suscipiens, remisit omnes malas exactiones quae vulgo dicuntur consuetudines quas imposuerat colonis ecclesiarum sive quibuslibet dominationis suae diversi officii hominibus imprecans
l.4 horrenda mala continuantibus eas. Unde abbas coenobii beatissimi Florentii Sigo nomine pluresque illius monastici gregis fratres dum avunculi nostri extrema uxor Salmurum teneret quae
l.5 nil prȩdictarum consuetudinum passa est relaxari, quibus fundi ejus gloriosi sancti vastati erant ac deserti, exegerunt precibus suis et monitu venerabilis episcopi Andegavensis Eusebii necnon hortatu nobilium
l.6 fidelium nostrorum quatenus prȩdictas angarias pro salute avi et avunculi nostri si prȩfatum castellum proprium nobis aliquando fieret remitteremus. Igitur audivimus eos et litteras inde fieri cum volunta-
l.7-te et assensu germani nostri Fulconis presente eo mandavimus, propriȩque manus signo roboravimus. Post parum vero temporis factum est divina dispositione nostri juris, et non solum exactiones illas solemniter
l.8 posito super altare prȩscripti confessoris cultello incurvato dimisimus, sed etiam alia injuste eis ablata restituimus. Remissa sunt omnia bidamna, omne genus bannitionis, nisi cum omnes rustici
l.9 satellitum meorum causa belli contra inimicos ierint, et de expeditione illa vel hoste abbas seu monachi si forte ipse monasterio aberit, per nos aut per legatum nostrum admoniti fuerint. Tunc autem
l.10 ducant burgenses et ruricolas prȩpositi eorum, et nullum causa mercedis alicujus domi manere patiantur, prȩter eos quorum pecunia in exercitu victum habere poterunt. Quod si quis eorum aliter fecerit nobisque
l.11 notum aut heredi nostro fuerit, accusabitur apud abbatem, et multabitur juxta forisfactum pecunia seu verberibus. Homines potestatis eorum non dabunt pedaticum aut venditionem seu aliquam
l.12 hujusmodi consuetudinem, nisi tantum illi qui vivunt mercatione. De quibus si quis clamorem ad nostrum prepositum in mercato fecerit, justiciam faciet, et districtum totum habebit. Si vero ibi tunc non fuerint
l.13 non justificabuntur sine preposito monachorum et districtum inter eos dividetur. Nam de aliis ubiubi clamor factus fuerit, monebit judex noster accusantem ut ad monachum prepositum, ejus rei gratia eat.
l.14 Nam si monachus ille noluerit accusatum justificare, et hoc notum judici nostro fuerit, judicabitur ab eo, et districto suo punietur. Excipiuntur vero servi et colliberti eorum qui tantum a priore monasterii
l.15 sive abbate de quacunque re justificabuntur. Aliter districtum de prȩdictis hominibus a judicibus nostris non capiatur, nisi de furto, de raptu, de incendio, de assaltu si homines sui in altera
l.16 potestate alios assalierint, de homicidio prȩter si servi sui tantum facinus commiserint, de cȩtero sanguine si alii quam servi eorum vel famuli eum fuderint, et is cui illata injuria fuerit clamorem
l.17 ad judicem nostrum fecerit. De vineis vero quibus imposuit avunculus noster vinaticum si qua data aut dimissa fuerit monachis unde sermo est, sit eo absoluta quamdiu eam sibi retinuerint. Item medietatem
l.18 districti ac telonei et omnium redibitionum feriarum in festivitate prȩfati confessoris et tribus ante diebus reddidimus. Simili modo castanearii medietatem quod est prope Salmurum, cujus pro altera medietate
l.19 erimus defensores atque custodes. De pratis vero quae eis abstulerunt sive in terra sua apprataverunt avus noster et avunculus, censum quotannis absque dilatione reddi jussimus, et a procuratore nostro
l.20 et ab eis qui aliqua eorum dono illorum possid[ent] prȩter eos qui probare poterunt ea debere de abbate in beneficium lege hereditatis habere. Retinuimus vero unum pomarium consensu mona-
l.21-chorum et absolutione, sed et medietatem nundinarum quarum supra meminimus ac prata et dimidium castanearii, vinaticum quoque exceptis XXti modiis quos ab abbate in beneficium solebat habere
l.22 cujus prȩnominatum castrum suberat ditioni, quousque inopiam quae importuna etiam regum ac ducum palatia irrumpere audet, cujus timidi id postulavimus, pro Deo patienter ferre velimus, aut suȩ
l.23 gratiȩ dono abundantes nos necessariorum judicaverimus, seu anima corpus deserente talium indigi non erimus. Promisimus enim quod eorum quicquam nulli daremus, sed et nostro heredi ista et
l.24 alia omnia reinvadere sub divini nominis attestatione vetaremus, ne anathematis in eum a Romano papa jaculati cum ipso rei judicaremur mortui. Igitur hanc iterum notitiam describi volu-
l.25-imus, et signo dominicae crucis manu nostra facto roboravimus. Inde episcopus Andegavensis germanusque noster Fulco et alii fideles nostri eam firmaverunt, qui et sua nomina subnotari voluerunt. [colonne1] S. Eusebii episcopi Andegavensis [croix]. S. Fulconis fratris comitis [croix]. S. Johannis de Caynone. S. Goslini de Turre. S. Giraldi filii Berlai. S. Hugonis Manduca Brittonem. S. Goscelini Rodunnardi. S. Normanni de Carcere. S. Johannis de Sancto Hilario. S. Isembardi Bardun. [colonne2] S. Ebloni de Campicapro. S. Girorii de Belpreel. S. Rodberti prepositi Andegavensis. S. Fulcardi de Rocaforti. S. Durandi prepositi Salmurensis. S. Fulconis capellarii comitis. [colonne3] SIGNUM GAUSFRIDI COMITIS [croix]. [colonne4] S. Sigonis loci ipsius abbatis. S. Bernegarii prioris. S. Frederici monachi. S. Aurami monachi. S. Warnerii monachi. S. Natalis monachi. S. Mainardi monachi. S. Paulini monachi.
l.26 Acta sunt haec apud abbatiam Sancti Florentii anno ab incarnatione Domini MLXII, in Francia Philippo rege regnante. Gehardus notarius scripsit.

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 159, n° 241.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3337 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3337»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3337/. Date de mise à jour : 29/03/12.