Angers, AD Maine-et-Loire, H 1840 n° 1

<< < / > >>

Numéro3333

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/978(fiabilité :édition)

LieuTours(lat :in civitate Turonis publice)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Hauteur à droite418   mm

Largeur en haut315   mm

Largeur en bas311   mm

AuteurEudes Ier, comte  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

Regeste

Eudes, comte de Blois et marquis, sur la plainte de l'abbé Amalbert et des moines de Saint-Florent de Saumur, défend au châtelain de Saumur d'exercer toute exaction contre eux et de pénétrer sur leur territoire pour y exercer la justice.

Texte

l.1 [chrisme] IN DEI NOMINE, ODO, COMES ET MARCHYO. NOTUM ESSE VOLUMUS OMNIBUS FIDELIBUS SANCTAE DEI ECCLESIAE, PRAESENTIBUS SCILICET
l.2 ac futuris, precipueque successoribus nostris, quia expetierunt nostram presentiam abbas Sancti Florentii, nomine Amalbertus, cum
l.3 fratribus suis, reclamantes se pregravari, et suam potestatem injuste tractari, nec statuta regalia per privilegia et precepta
l.4 eidem loco collata conservari, sed injustas leges, et exactiones novas sibi superponi. Quod diligentius cum nostris fidelibus
l.5 pertractantes, statuimus et insolubiliter observandum decrevimus, ut nullus fidelium nostrorum cui castri Salmu-
l.6-ri concesserimus provisionem, in omni potestate sancti Florentii quam pater noster bone memoriae Teutbaldus illi in dedicati-
l.7-one monasterii sui reddidit, tam in terris quam in aquis, vel quam habitatores ejusdem loci antea tenebant, vel postea adqui-
l.8-sierunt ullam exactionem presummant inferre vel expetere, neque in ripatico, neque in cespatico, neque in pulveratico,
l.9 neque in teloneo, neque in effusione sanguinis suorum hominum, etiam si membra sibi absciderint, nisi solummodo, de incendio,
l.10 vel furto, seu raptu aut etiam homicidio externorum hominum. Quȩ si fuerint reperta, a preposito ipsius potestatis judicia-
l.11-riae districtioni tradantur, nec hac occasione vicarius potestatem ingrediatur. Itaque exceptis his nullam volumus illis molestiam
l.12 fieri, nec hominibus potestatis suȩ per occasionem telonei, vel vicariȩ, sed libere pro anima patris nostri qui ipsum locum in sancta religione
l.13 constituit, et servos Dei ibi congregavit, et pro nobis et matre nostra et fratribus et fidelibus nostris Domini clementiam exposcant,
l.14 quatinus in remuneratione justorum, ex illorum tuitione, mercedem a pio Domino recipiamus. [colonne1] [croix] Signum Odonis comitis qui hanc notitiam fieri precepit. Signum Hugonis archyepiscopi fratris ejus. Signum Arduini archiepiscopi. [colonne2] Signum Ervei thesaurarii. Signum Avisgaudi. Signum Gelduini. [colonne3] Signum Gauzfredi vicecomitis. Signum Plastulfi. Signum Arduini. Signum Teduini. Signum Aymerici. Signum Dadonis.
l.15 Data mense febroario, anno XXIIII regnante Lothario rege. Actum in civitate Turonis publice.

Bibliographie

BOUSSARD (Jacques), Le droit de vicaria à la lumière de quelques documents angevins et tourangeaux, in Études de civilisation médiévale, IXe-XIIe siècles. Mélanges offerts à Edmond-René Labande, Poitiers, CESCM, 1974, p. 46-47, n° 1.

BRUNTERC'H (Jean-Pierre), Archives de la France. Tome 1 : V-XIe, Paris : Fayard, 1994, t. 1, p. 366-369 (traduction).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3333 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3333»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3333/. Date de mise à jour : 29/03/12.