Angers, AD Maine-et-Loire, H 1794

<< < / > >>

Numéro3331

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date12/05/1112(fiabilité :édition)

LieuBeaumont-le-Vicomte(lat :apud Bellomontem)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche360   mm

Hauteur à droite418   mm

Largeur en haut330   mm

Largeur en bas308   mm

AuteurRaoul, vicomte  de  MONTREVAULT

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Restitution à Saint-Aubin par le vicomte Raoul (de Montrevault) des églises de Saint-Léonard de Fresnay, Notre-Dame de Fresnay et de Champfleur, contestée ensuite, puis renouvelée entre les mains de l'évêque du Mans Childebert.

Texte

l.1 [AD POSTERI]TATIS NOTICIAM TRANSFERRE DISPOSUIMUS QUO FINE TANDEM CANONICATUS DE FRATERNIACO IN PROPRIETATEM MONASTERII SANCTI ALBINI
l.2 [sit ad]ductus. Tempore quo adhuc in ecclesia Sancti Leonardi canonici superst[ites eran]t, vicecomes [Ra]dulfus recognosc[ens] canonicatum illum juris
l.3 [esse Beati Albini, eo quod esset in parrochia Locanacensi, Beato ALBI]NO non tam donavit quam reddidit, cum omnibus ȩcclesiis et ad eas pertinentiis, pro
l.4 redemptione animȩ suȩ et parentum suorum. Pertinebant autem ad illam canonicalem ȩcclesiam IIIes ȩcclesiȩ, scilicet ȩcclesia de Sancto LEONARDO, ȩcclesia de Sancta
l.5 Dei genitrice Maria, IIIa quȩ Campus Floris appellatur. Concessit [eti]a[m idem] vicecomes monachis Sancti ALBINI quicquid in tota terra sua dono vel emptione adquirere
l.6 potuerint, preter amissionem tocius servitii sui. Hanc reddicionem atque emptionis seu donationis concessionem, viderunt et audierunt, Hugo de
l.7 Pruliaco, Rotbertus frater ejus, Gaufridus de Vesot, Gualterius Blancardus. Haec autem firmata sunt in sancto die Pentecostes in capitulo Sancti ALBINI, ubi
l.8 vicecomes horum omnium donum in manu abbatis GIRARDI deposuit, idem postea super altare BEATI ALBINI propria manu faciens. Pro his autem omnibus
l.9 vicecomes in caritate habuit IIas marcas auri, X argenti. P[orr]o hujus donationis testes affuerunt, Gualterius Blancardus, et alter qui cognomi-
l.10-nabatur Harens. De h[ominibus mo]nachorum, Alarius Barratus, Rotbertus de Treviis, Gervasius mariscallus. Mortuo autem uno canonicorum scilicet Willelmo, nullus pro eo
l.11 constitutus est, [sed] mon[ach]is res in proprietatem quiete cessit. Cum autem alter canonicorum scilicet Haimericus infirmaretur, ut quod jam firmatum fuerat firmius et
l.12 indissolubile permaneret, prefatus vicecomes ante quam recensuit et reconcessit donationem Algerio monacho, inde ab eo XII libras denariorum Cenomannen-
l.13-sium accipiens. Deinde mortuo Haimerico, vicecomes prebende ejus exitus sibi assumens, Sancto ALBINO quod sepius concesserat abstulit. Cȩterum cum abbas AR.
l.14 ab eo exigeret ut quod actum jam sepius fuerat, vicecomes nequaquam quassare presumeret, apud Bellomontem ILDEBERTUS episcopus, et Radulfus vicecomes, et prefatus abbas,
l.15 et Guillelmus abbas Sancti Vincentii cum pluribus aliis convenerunt. Ibi retracta abbatis peticione, vicecomes sepefactam rursus concessit dationem. Quȩ [n]e ulterius
l.16 aliqua subreptione vel fraude debilitaretur, quicquid in prefato canonicatu et in rebus ad eum pertinentibus seu etiam in ȩcclesiis quas supra memoravimus vicecomes vel ejus
l.17 antecessores habuisse dinoscuntur, totum ad opus et proprietatem Sancti ALBINI vicecomes in manu episcopi dereliquit, ita ut deinceps quicquid in eis vicecomes vel
l.18 canonici obtinuerant, monachi cum omni integritate elemosinaliter imperpetuum possiderent. De hac autem donatione ego Ildebertus episcopus abbatem in[vestivi, con]-
l.19-cedens Beato ALBINO prefatas ȩcclesias, salvis tamen omnibus ecclesiasticis consuetudinibus quȩ ad matrem ecclesiam, seu ad ejus vicarios pertinere cognoscuntur. Porro [in tes]ti-
l.20-monium prefate donationis ego ipse Ildebertus episcopus cartam hanc propria manu scripsi, et ut stabilitatem obtineret majorem confirmavi, Ra. quoque vicecomes et filii ejus sicut habetur
l.21 infra manibus eam propriis signaverunt. Laudavi etiam quod abbas Sancti Albini, et qui cum eo erant monachi aliquantulum caritatis pro supradicta donatione seu etiam redditione viceco-
l.22-miti impenderent. Donaverunt ergo ei XXV libras Cenomannensis monete, et filiis suis qui et ipsi quod pater fecerat concesserunt X solidos, Roscelino V, Radulfo V, Gervasio
l.23 quoque minori, denarios VI. Facta est autem concessio hȩc ANNO ab incarnatione Domini MCXII, in quinto mense, XIIa die mensis, indictione IIa, apud Bellomontem,
l.24 in domo Gosberti presbiteri, videntibus testibus idoneis, quorum nomina subsequuntur, Guillelmus abbas Sancti Vincentii, Landricus, Hamelinus, Algerius, Herbertus, Ambrosius, monachi, Hamelinus
l.25 capellanus episcopi, Johannes presbiter Sancti Vincentii, Gosbertus presbiter, Guarinus, Rotbertus, clerici, Hugo de Braitello, Rotbertus de Maneio, Gaufridus de Vesot, Hugo de Asneriis, Fato[n],
l.26 Hildegarius famulus abbatis Sancti Vincentii, Paganus de Gaunaut, Firmatus, Odo, G[croix]uarinus Parvus, Ernaldus, Hamelinus de Asneriis, Rotbertus de Lot, Hucbertus, Daniel, Gu[iddo]
l.27 de Prisciniaco.
l.28 Signum Roscelini [croix] filii ejus majoris. Signum Radulfi [croix] vicecomitis. Signum Radulfi [croix] filii ejus secundi.
l.29 Signum Gervasii [croix] filii ejus tercii.
l.30 [sceau]

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 386-388, n° 348.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3331 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3331»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3331/. Date de mise à jour : 29/03/12.