Angers, AD Maine-et-Loire, H 1781

<< < / > >>

Numéro3330

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1104(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche156   mm

Hauteur à droite160   mm

Largeur en haut152   mm

Largeur en bas153   mm

AuteurBarbota

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Donation à Saint-Aubin de l'église de Saint-Brévin par une nommée Barbota.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Barbota ecclesiam Sancti Brevenii per patrimonium
l.2 habens, ita tamen quod in ecclesia illa qualemcumque capellanum volebam annuatim sive per mensem nullo contradicente
l.3 ponebam. Sed quoniam ex episcopi Nannetensis Benedicti et plurium relacione cognovi, quod curia Romana pluribus conciliis
l.4 omnibus episcopis preceperat, ni ȩcclesiarum patrimoniales ecclesias suas monachis, vel canonicis, seu aliis domino servientibus
l.5 concederent, excommunicationis gladio donec ad condignam satisfationem venirent, percuterentur. Sed quia
l.6 malui animam meam salvam facere, quam gehennalibus tormentis in perpetuum tradere, consilio domini mei
l.7 Benedicti Nannetensis episcopi, et amicorum meorum, supradictam ecclesiam monachis Sancti Albini in perpetuum habendam,
l.8 concessi, ita tamen ut de duobus filiis meis Eveno videlicet, et Daniele monachos facerent, mihi autem eorum
l.9 procuracio vita comite daretur. Qui consilio abbatis sui Girardi et totius capituli, et Nannetensis episcopi Benedicti
l.10 assensu, ibidem capellanum constituerunt cui terciam partem tocius ecclesie beneficii concesserunt, duas
l.11 vero partes sibi monachi retinuerunt. Postea cum amicis meis monachos humiliter requisivi, ut terciam
l.12 partem de duabus partibus suis filie mee Domeline quamdiu viveret concederent. Si autem filia mea
l.13 supradicta de marito suo masculum heredem haberet qui sacerdotale consequeretur officium, terciam partem
l.14 illam, et eccllesie capellaniam, ei usque ad obitum monachi concederent. Post obitum vero ejus monachi et suam
l.15 terciam partem haberent. Et donum ecclesie coram supradicto episcopo Benedicto libere et integre concessum est.
l.16 Et ut donum istud firmius, et cercius coram omnibus haberetur, et episcopus Nannetensis illud monachis ita semper
l.17 custodiret, I auri obolum, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, monachi episcopo Nannetensi per singulos
l.18 annos se reddituros spoponderunt. Hoc viderunt et audierunt, Benedictus Nannetensis episcopus, et Robertus
l.19 archidiaconus, et Rivallonus archidiaconus, et commune capitulum Sancti Petri Nannetensis, et Girardus abbas Sancti
l.20 Albini, et Ilduinus prior Castri Gunterii, et Robertus le Bugle, et Robertus nepos episcopi, et Goscelinus de Mai-
l.21-rone, et Hates cellararius, et Petrus Calvus, et Rainaldus filius Girberti, et Gauterius de Lovennes,
l.22 et Guarinus Fillolus, tunc temporis prior Sancti Brevenii et plures alii. EX parte vero Barbote Alanus
l.23 dominus Guirche, et Garssilius dominus de Razais, et Judiquel Huelve, et Radulfus de Corset,
l.24 et Evenus Gasmat, et Paganus presbiteralis, et Menus Rivalt, et David clericus, et Frero
l.25 frater ejus, et Daniel Iguero, et alii quamPLURES

Bibliographie

LABORDERIE (A. le Moyne de), µRecueil d'actes inédits des ducs et Princes de Bretagne (XIe, XIIe ȩ XIIIe siècles)µ, Rennes, 1888, p. 65-68, n° 30.

BLANCHARD (René), Cartulaire des sires de Rays, Poitiers, 1898 (Archives historiques du Poitou, t. 28), p. 57.

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p.385-386, n° 410.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3330 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3330»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3330/. Date de mise à jour : 29/03/12.