Angers, AD Maine-et-Loire, H 1781

<< < / > >>

Numéro3329

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1104(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche203   mm

Hauteur à droite190   mm

Largeur en haut160   mm

Largeur en bas165   mm

AuteurBarbota

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Donation à Saint-Aubin de l'église de Saint-Brévin par une nommée Barbota.

Texte

l.1 Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Barbota ecclesiam Sancti Breve-
l.2-nii per patrimonium habens, ita tamen quod in ecclesia illa qualemcumque capellanum
l.3 volebam annuatim sive per mensem nullo contradicente ponebam. Sed quoniam ex episcopi Nannetensis
l.4 Benedicti et plurium relatione cognovi, quod curia Romana pluribus conciliis, omnibus episcopis
l.5 preceperat, ni ecclesiarum patrimoniales ecclesias suas monachis, vel canonicis, seu aliis domino
l.6 servientibus concederent, excommunicationis gladio donec ad condignam satisfationem venirent
l.7 percuterentur. Sed quia malui animam meam salvam facere, quam gehennalibus tormentis
l.8 in perpetuum tradere, consilio domini mei Benedicti Nannetensis episcopi, et amicorum meorum,
l.9 supradictam ecclesiam monachis Sancti ALBINI in perpetuum habendam concessi, ita tamen
l.10 ut de duobus filiis meis Eveno videlicet et Daniele monachos facerent mihi autem eorum procuratio
l.11 vita comite daretur. Qui consilio abbatis sui Girardi et totius capituli et Nannetensis episcopi Benedic-
l.12-ti assensu, ibidem capellanum constituerunt cui terciam partem tocius ȩcclesiȩ beneficii con-
l.13-cesserunt duas vero partes sibi monachi retinuerunt. Postea cum amicis meis monacos
l.14 humiliter requisivi ut terciam partem de duabus partibus suis filiȩ meȩ Domelinȩ quandiu
l.15 viveret concederent. Si autem filia mea supradicta de marito suo masculum heredem haberet,
l.16 qui sacerdotale consequeretur officium, terciam partem illam et ȩcclesiȩ capellaniam ei usque ad obitum
l.17 monachi concederent. Post obitum vero ejus monachi et suam terciam partem haberent. Et donum ȩcclesiȩ
l.18 coram supradicto episcopo Benedicto libere et integre concessum est. Et ut donum istud fimius, et certius
l.19 coram omnibus haberetur et episcopus Nannetensis illud monachis ita semper custodiret, I auri obolum
l.20 in festivitate apostolorum Petri et Pauli monachi episcopo Nannetensi per singulos annos se reddi-
l.21-turos spoponderunt. Hoc viderunt et audierunt, Benedictus Nannetensis episcopus, et Robertus archidiaconus,
l.22 et Rivallonus archidiaconus, et commune capitulum Sancti Petri Nannetensis, et Girardus abbas Sancti ALBINI
l.23 et Ilduinus prior Castri Gunterii, et Robertus le Bugle, et Robertus nepos episcopi, et Goscelinus de Mairo-
l.24-ne, et Hates cellararius, et Petrus Calvus, et Rainaldus filius Girberti, et Gauterius de Lovennes,
l.25 et Garinus Filiolus, tunc temporis prior Sancti Brevenii, et plures alii. Ex parte vero Barbote
l.26 Alanus dominus Guirche, et Garssilius dominus de Razais, et Judiquel Huelve, et Radulfus de [Cor]set,
l.27 et Evenus Gasmat, et Paganus presbiteralis, et Menus Rivalt, et David cleric[us, et F]rero frater ejus,
l.28 et Daniel Iguero et alii quamplures.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 385-386, n° 910.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3329 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3329»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3329/. Date de mise à jour : 29/03/12.