Angers, AD Maine-et-Loire, H 371

<< < / > >>

Numéro3312

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date28/02/1087(fiabilité :édition)

LieuAngers(lat :Andegavis)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche360   mm

Hauteur à droite367   mm

Largeur en haut480   mm

Largeur en bas503   mm

AuteurAbbaye  de  SAINT-FLORENT  de  SAUMUR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Chirographe relatant à quelles conditions Saint-Florent autorisa Saint-Aubin à ouvrir une chapelle à Saugé.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et deus in eo, ac per hoc quisquis caritatem non habet nec Deum habet, sed in satellicio diaboli deputatus, reservatur aeterno incendio cum illo cruciandus, idcirco nos
l.2 monachi Sancti Florentii caritatem erga omnes, et maxime erga eos qui eam nobis impendunt habere cupientes, concessimus monachis Sancti Albini, pia dilectione et summa caritate nobis semper conjunctis, construere oratorium quoddam
l.3 parvissimum in villa quae dicitur Chalgiacus quae sita est in parroechia nostra de Sancto Eligio, videlicet eo tenore ut nunquam ibi publicȩ missȩ fiant, quin nec presbiter habeatur, nec decimȩ, vel oblationes aliquae offerantur, quia et ipsa monachorum
l.4 familia ad matricem ecclesiam suam, sicut et monachi ad monasterium suum in festivitatibus ibunt, nec corpus sepeliatur, nec omnino aliquid parroechiale agatur. Hoc enim nec ipsi sicut nec decebat unquam petierunt. Sed quia charrucas suas in
l.5 prefata villa habebant, et monachi qui eas servarent sine servitio Dei omnibus certe preponendo, ibi regulariter stare, vel alias ecclesias utpote longe admodum disparatas adire non poterant, humili prece supplicaverunt nobis, quatinus
l.6 parum eis oratorii facere permitteremus, quo monachus sibi et fratri suo missam cantare, vel domnus abbas si alicunde adventaret, posset audire. Et quia neque hoc neque aliud illis dilectione quȩ fortis est ut mors, magnoque illorum circa nos obsequio in-
l.7-perante denegare poteramus, licet multo tempore distulerimus, inimici pacis utique metuentes insidias, qui aurum vel argentum aut tale aliquid non curat, sed ut illo more suo pravo, caritatem qua servi Dei unanimes efficiuntur, occasione alicujus rixȩ inventa
l.8 frangat, tandem de ipsa caritate confisi, peticioni eorum simulque necessitati paruimus, nam alias, dudum ipsi id eis sponte obtulissemus. Avertat enim hanc Deus a cordibus nostris amentiam, ut illos bonorum nostrorum extorres esse velimus, quorum bonis
l.9 fere per omnia ut nostris utimur. Et quia totum est pacis, totum dilectionis in hac parte quod fecimus, illorum quoque sit studii cavere ne aliquid de nostro presumant, quo scandalum quod absit in invicem oriatur. Nam si fecerint, et usque ad tertiam
l.10 vicem in capitulo suo legitime super hac re nos clamare pertulerint, tunc oratorium funditus destruetur, ita ut in aeterum non reedificetur. Quod si gravis illis videtur altaris destructio, gravis ergo videatur destructionis occasio.
l.11 Et ne hec convenientia oblivioni tradatur, ac per hoc inter posteros discordia nascatur, relegatur hoc scriptum audientibus aliquot de monachis nostris in capitulo Sancti ALBINI, uno quoque abbate succedente infra quadragenarium
l.12 ordinationis ejus numerum.
l.13 SIGNUM [croix] GAUFRIDI EPISCOPI. Quicunque prȩceptum istud violare aut preterire temptaverit, sit anathema maranatha, in secula seculorum. AMEN. Actum Andegavis in chamera episcopi, presente ipso episcopo Gaufrido.
l.14 Presente etiam abbate Sancti FLORENTII Willelmo, cum monachis suis, Mauricio, Fulcone, Hugone Constantino. Presente etiam abbate Sancti ALBINI Girardo, cum priore suo, Huberto. Presentibus clericis episcopi, Gaufrido thesaurario,
l.15 Marbodo archidiacono, Warnerio archidiacono. Laicis, Girorio de Bello Pratello, Gosfrido Juniore de Meduana et multis aliis. ANNO DOMINI MLXXXVII, II kalendas marcii.
l.16 SIGNUM GIRARDI [croix] ABBATIS. SIGNUM WILLELMI [croix] ABBATIS. CYROGRAFUM.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 1, p. 231-233, n° 199.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3312 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3312»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3312/. Date de mise à jour : 29/03/12.