Angers, AD Maine-et-Loire, H 289 fol. 147

<< < / > >>

Numéro3306

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date08/12/1105(fiabilité :édition)

LieuAngers(lat :Andecavis)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche200   mm

Hauteur à droite203   mm

Largeur en haut274   mm

Largeur en bas266   mm

AuteurGuillaume, chevalier  de  HUILLE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Chirographe relatant l'accord établi entre Guillaume de Huillé et Saint-Aubin au sujet des paroissiens de Durtal.

Texte

l.1 Cum in necessariis rebus utile sit oblivionem fugere, congruum valde videtur quolibet
l.2 scripto memorie tradere, quod posteritati novimus profuturum esse. Committimus igitur huic scripto quod
l.3 quidam miles Willelmus nomine de Ulliaco calumniabatur monachis Sancti Albini quosdam parrochita-
l.4-nos de ecclesia de Duristallo dicens eos pertinere ad jus suȩ ecclesiȩ Ulliacensis. Quam calumniam ipse Wil-
l.5-lelmus atque IIIIor sui fratres Rainardus, Raherius, Eudo, et Gaufridus gratanter dimiserunt, et in perpetuo mona-
l.6-chis habere concesserunt, apud Duristallum coram Huberto de eodem castro domino, et Aviscia uxore sua, presen-
l.7-te etiam Girardo abbate, cum istis monachis, Hugone Mansello, Frotmundo de Viriaco, Rotberto
l.8 Parvo tunc temporis ejusdem obȩdientiȩ priore, Walterio de Lovaignis. De laicis autem videntibus etiam et au-
l.9-dientibus istis, Gaufrido de Claris Vallibus, Huberto filio Frotmundi, Willelmo Granario, Pagano Burgevino,
l.10 Harduino de Baraceio, Hildegario presbitero, Fulcone presbitero, Hainrico, Rainerio canberlano abbatis, Firmato
l.11 famulo monachorum, et multis aliis. Postea vero paucis diebus transactis, ut res ipsa in majori auctoritate
l.12 atque firmitate in perpetuo haberetur, idem Willelmus cum supradictis fratribus et Marsa matre sua, atque Maria sorore
l.13 ejus, presentavit se in capitulo Beati Albini, in die octavarum sancti Andreȩ apostoli, id est VI idus decembris, ubi etiam pro reme-
l.14-dio animarum suarum atque parentum suorum, omnes simul viva et aperta voce quod apud Duristallum concesserant, annuerunt,
l.15 tali siquidem pacto ut si ipse Hubertus, aut alius heres ejusdem castri ipsum castrum amplificare et agmentare vellet, monachi
l.16 [nic]hil amplius invadant nisi quantum presens castelli firmitas eis attribuit, nisi permissione supradicti Willelmi hoc fece-
l.17-rint. Pro hac tamen concessione dedit eis abbas Girardus beneficium et societatem loci Sancti Albini omniumque monachorum,
l.18 et insuper predicto VII libras denariorum, videntibus in eodem capitulo et audientibus testibus istis subscriptis, Hainrico clerico
l.19 de Sancto Petro, Rainerio clerico de Super Ponte, Fulchrardo de Treviis, Rainerio canberlano abbatis, Samazolo, Rai-
l.20-naldo Recordello, Artuso, Firmato, Hainrico, Warino nepote Hatonis monachi, Giraldo, Landrico Baboa, Bisillario.
l.21 Actum Andecavis anno ab incarnatione Domini MmoCmoVto, indictione IIIIta decima, VI idus decembris, Fulcone Juniore atque Gaufrido ejus filio cogno-
l.22-minato Martello consulibus, cathedre Andecavensi Raginaldo episcopo presidente. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 260-261, n° 772.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3306 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3306»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3306/. Date de mise à jour : 29/03/12.