Angers, AD Maine-et-Loire, H 289 fol. 14

<< < / > >>

Numéro3305

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date07/06/1104(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieà gauche

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche202   mm

Hauteur à droite205   mm

Largeur en haut210   mm

Largeur en bas207   mm

AuteurHubert II le Jeune, seigneur  de  DURTAL

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Notice du don fait à Saint-Aubin par Hubert le Jeune, seigneur de Durtal, d'une métairie sise à Gouis.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno ab incarnatione Domini MCIIII, tercia feria sacrosanctȩ solempnitatis Pen-
l.2-tecostes, venit Hubertus de Dur[.]stallo cum turba militari in capitulum Beati Albini
l.3 ibique Deo et sancto Albino atque monachis ejus, in presentia Girardi abbatis, pro redemptione anime
l.4 patris sui, et matris sue quoque ipsius, unam medietariam apud Guitthium que appellatur
l.5 terra Hugolini, cum universis ad eam pertinentibus, ita solidam et quietam sicut ipse habebat,
l.6 quam Avitia uxor ejus eo quo data est tempore possidebat. Hoc donum concessit Gode-
l.7-fredus Pancevalt, qui memoratam terram calumpniabatur, propter quod annuit ei Girardus
l.8 abbas ad faciendum quicquid vellet dimidium arpennum vinee quem tenebat de eo
l.9 solummodo in vita sua. Quod si aliquando divina tactus inspiratione, monachus fieri vellet,
l.10 pro eadem terra in societatem suam atque habitum, illum susciperent. Pro munere isto pepigit abbas
l.11 Girardus eidem Huberto ut in obedientia Sancti Gervasii ad quam sepedictum benefi-
l.12-cium respondebat, supra solitum numerum id est super tres clericos monachos qui jugiter inibi mo-
l.13-rabantur, quartus ȩtiam non laicus sed clericus adderetur, qui pro salute ipsius ac pa-
l.14-rentum suorum ad memoriam preciosorum martirum assidue deserviret. Istam convenientiam
l.15 stabilitam in capitulo Sancti Albini viderunt et audierunt isti, quorum nomina subter nota-
l.16-vimus. Ex parte Huberti, Hildegarius presbiter, Hubertus filius Fromundi, Helior filius Maure,
l.17 Gervasius filius Tetgrini, Paganus filius Heimerici de Corlon, Burchardus filius Griferii,
l.18 Warethim. Ex familia Sancti Albini, Gosbertus cocus, Alerius cursor. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3305 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3305»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3305/. Date de mise à jour : 29/03/12.