Angers, AD Maine-et-Loire, H 289 fol. 13

<< < / > >>

Numéro3304

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date07/06/1104(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieà droite

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche205   mm

Hauteur à droite211   mm

Largeur en haut192   mm

Largeur en bas191   mm

AuteurHubert II le Jeune, seigneur  de  DURTAL

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Notice du don fait à Saint-Aubin par Hubert le Jeune, seigneur de Durtal, d'une métairie sise à Gouis.

Texte

l.1 Anno ab incarnatione Domini MCIIII, tercia feria sacrosancte solempnitatis Pen-
l.2-tecostes, venit Hucbertus de Duristallo cum turba militari in capitulum Beati Albi-
l.3-ni ibique donavit Deo et sancto Albino atque monachis ejus, in presentia Girardi abbatis, pro redemptione anime patris sui, et matris
l.4 sue quoque ipsius, unam medietariam apud Guitthium que appellatur terra Hugolini, cum u-
l.5-niversis ad eam pertinentibus, ita solidam et quietam sicut ipse habebat, quam Avitia uxor ejus eo
l.6 quo data est tempore possidebat. Hoc donum concessit Godefredus Pancevalt, qui
l.7 memoratam terram calumpniabatur, propter quod annuit ei Girardus abbas ad faciendum
l.8 quicquid vellet dimidium arpennum vinee quem tenebat de eo solummodo in vita sua.
l.9 Quod si aliquando divina tactus inspiratione, monachus fieri vellet, pro eadem terra in
l.10 societatem suam atque habitum, illum susciperent. Pro munere isto pepigit abbas Girardus
l.11 eidem Hucberto ut in obedientia Sancti Gervasii ad quam sepedictum benefitium respon-
l.12-debat, supra solitum numerum id est super tres monachos qui ju-
l.13-giter inibi morabantur, quartus ȩtiam non laicus sed clericus adderetur,
l.14 qui pro salute illius ac parentum suorum ad memoriam preciosorum mar-
l.15-tyrum assidue deserviret. Istam convenientiam stabilitam in capitulo
l.16 Sancti Albini viderunt et audierunt isti, quorum nomina subter
l.17 notavimus.
l.18 Ex parte Huberti, Hildegarius presbiter, Hucbertus filius Frotmundi, Helior filius Maure, Gerva-
l.19-sius filius Tetgrini, Paganus filius Haimerici de Corlon, Burchardus
l.20 filius Griferii, Waretthun.
l.21 Ex familia Sancti Albini, Gosbertus cocus, Alerius cursor. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 355-356, n° 315.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3304 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3304»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3304/. Date de mise à jour : 29/03/12.