Angers, AD Maine-et-Loire, H 274

<< < / > >>

Numéro3303

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche153   mm

Hauteur à droite162   mm

Largeur en haut234   mm

Largeur en bas232   mm

AuteurInginaldus et Hildebert

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Accord passé entre les moines de Saintt-Aubin et Inginaldus et Hildebert, pour transporter à Fossart le moulin construit sur la terre d'Inginaldus et en partager ensuite par tiers les revenus.

Texte

l.1 Ingenaldus et Hildebertus habebant pariter unum molendinum quod Hildebertus fecerat in terra Ingenaldi ad complantum, de quo mo-
l.2-lendino donaverunt Ingenaldus et Hildebertus terciam partem monachis Sancti Albini per tale conveniens quod illud molendinum transmutaretur
l.3 in exclusam de Fossart, et ibi Ingenaldus et Hildebertus et monachi in tribus ȩqualibus partibus partirentur emolumentum ejus,
l.4 ita quod molta illius molendini et alterius in supradicta exclusa jam facti communiter mitteretur in unum, et postea in tribus
l.5 ȩqualibus partibus divideretur tota. Quarum partium una esset monachorum, altera rusticorum qui primum mona-
l.6-chos in molendinum suum adoptaverunt, alia inter Ingenaldum et Hildebertum quieta. Et talem partem qualem Ingenaldus et Hil-
l.7-debertus haberent de annona, talem et haberent de piscibus qui caperentur in porta, et talem haberent de junioragio mo-
l.8-linarii, talem etiam mitterent in exclusa et molendinis ȩdificandis et reficiendis. Et fuit convenientia inter omnes
l.9 consotios exclusȩ et molendinorum, quod omnes de communi ripagium adquietarent, sed monachi quinque solidos primum in eo
l.10 adquietando de sua parte mitterent. Ingenaldus autem totum ripagium de sua terra usque ad beiram transversanam adquieta-
l.11-ret, et in alio adquietando nichil mitteret. Fuit ad huc in convenientia quod nunquam haberetur molendinum
l.12 a molendinis de Fossart usque ad molendinum Merule. Ingenaldus vero condonavit Deo et sancto Albino et ejus mona-
l.13-chis partem suam stagni et exclusȩ et molendinorum supradictorum pro anima sua et uxoris suȩ ac filiorum et omnium
l.14 parentum suorum, partem suam de piscibus post decessum suum, de toto post decessum uxoris suȩ si illa superviveret illum.
l.15 Hoc donum fecit Ingenaldus sancto Albino et ejus monachis per consilium et auctoramentum uxoris suȩ et filiorum ac do-
l.16-minorum suorum, de quibus habebat illud fevum, recepitque pro hoc a monachis societatem suam et benefitium.
l.17 Hoc viderunt et audierunt testes isti, Ramnulfus prepositus, Gausfridus de Cartiniaco, Rainaldus camerarius,
l.18 Hubertus molinarius, Ilarius Bonus Homo, Hilduinus de Borenna, Haymericus presbiter, Giraldus Tortus, Andraldus
l.19 de Taisole, Ernaldus et Guido fratres ejus, Gausbertus filius Rainaldi camerarii, et Durandus nepos ejus. Fuit et concordatum, quod si quandoque tercium sibi viderent
l.20 necessarium ibi fore molinum, pariter illud facerent et tenerent. Et si Ingenaldus vera necessitate famis aut captionis corporis sui coactus vendere vellet quod sancto Al-
l.21-bino condonaverat, monachi illud V solidis levius alio haberent. CYROGRAFUM.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3303 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3303»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3303/. Date de mise à jour : 29/03/12.