Angers, AD Maine-et-Loire, H 229 fol. 11

<< < / > >>

Numéro3301

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date30/03/1100(fiabilité :édition)

LieuDiocèse de Tours(lat :Turonice diocesi)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche332   mm

Hauteur à droite335   mm

Largeur en haut230   mm

Largeur en bas273   mm

AuteurRenaud Vicarius et ses enfants

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Chirographe par lequel Renaud Vicarius et ses enfants renoncent à leurs revendications contre Saint-Aubin.

Texte

l.1 Ego Rainaldus cognomento Vicarius et duo filii mei Radulfus et Haimericus cum filia mea Margarita, dimittimus et condonamus Girardo abbati Beati
l.2 Albini et omnibus monachis ejus fratribus et amicis nostris omnes quȩrelas et causationes quas usque ad hanc diem erga eos habuimus, et eas nominatim de
l.3 quibus nunc placitatio nobis contra illos erat, de hospitalitio scilicet monachi faciendo ad ecclesiam Solziaci, et de procuratione et stipendiis
l.4 quȩ ab ipsis repetebamus nobis debere fieri quotiens Andecavis pergebamus. Et hoc utique facimus pro redemptione animarum nostrarum et omnium predece-
l.5-sorum nostrorum, et proprie pro anima Guiburgis carissime uxoris meȩ matris ipsorum filiorum meorum quȩ nuper ex hac vita decessit, pro qua ipse abbas et cȩte-
l.6-ri fratres cantari faciunt quingentas missas. Michi vero donant in presens XX solidos, et majori filio meo XV, minori quoque bliaudum fustanei, ut
l.7 sint hȩc donaria in testimonium plenȩ condonationis nostrȩ, et pacis et concordiȩ. Ab hac igitur die et deinceps monachi Sancti Albini quȩcunque
l.8 a nobis venditione aut donatione illis collata sunt in pace et quiete possidebunt, sicut catholica consuetudo est mo[na]steriorum aut ecclesi-
l.9-arum possidere beneficia laicarum personarum. Nichil ab eis amplius vi aut consuetudine postulabimus, sed simpliciter et pure recognoscent ex
l.10 nobis beneficia nostra, nosque illis erimus in omnibus tutores et defensores, et medii inter eos et dominos nostros a quibus ea tenebamus, ut bene sit ani-
l.11-mabus nostris ante oculos summȩ majestatis. Ad hujus itaque rei firmitatem, presentem scripturam testem relinquimus, quam etiam propriis signis
l.12 nostris, propriis manibus depictis, ego cum filiis meis et filia confirmavimus, ut sit in testimonium sempiternum contra omnes qui hoc factum
l.13 nostrum negare aut destruere voluerint. Testes sunt de parte nostra, Gaufridus Bibevinum, Berengarius capitarius, Martinus frater Andreȩ, Andreas
l.14 frater Martini, Gauterius de Parrenai, Odo faber. De parte monachorum, Aldulfus armarius, Albertus prior [C]ampainaci, Rotbertus prior Maironi.
l.15 Et de hominibus eorum, Rainaldus Meschinus, Tetbaudus filius Raingardis, Aldebrannus filius Adelardi, Girardus Goaldus, Ursellus Nannetis.
l.16 Hanc predictam concordiam monachorum cum Rainaldo de causis supradictis, concessit postea Margarita filia
l.17 predicti Rainaldi Vicarii et vir ejus Guillelmus Dianet, et filiȩ ejus Amelina, Marchisia et Brunichildis. Unaqueque
l.18 harum pro hoc habuit VI denarios, patri vero earum et matri dederunt monachi LX solidos. Hoc audierunt ex parte Guillelmi,
l.19 Goffridus j[ud]eus, et Garrellus frater ejus, Gaufridus Bodin, Haimericus Tosana. De nostris Goslenus de Molendinis, Belotus.
l.20 Actum [in Tu]ronice diocesi, anno ab incarnatione domini MC, indictione VIII, IIIo kalendas aprilis.
l.21 [Signum] Radulfi [croix] [filii R]aina[ldi]. Signum Rainaldi [croix] Vicarii. Signum Haimerici [croix] filii Rainaldi.
l.22 Signum Margaritȩ [croix] filie Rainaldi. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3301 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3301»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3301/. Date de mise à jour : 29/03/12.