Angers, AD Maine-et-Loire, H 225

<< < / > >>

Numéro3297

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche164   mm

Hauteur à droite166   mm

Largeur en haut269   mm

Largeur en bas267   mm

AuteurDrogon, Vivien son fils et Basilia son épouse de  CUON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Don par Drogon de Cuon, par Vivien, son fils, par Basilia, veuve de celui-ci, et par Gervais, leur fils, d'une rente en Gouis.

Texte

l.1 Drogo de Cuone dedit Deo et sancto Albino et ejus monachis apud Brionum vineas et terram ad censum sibi solvendum omni anno
l.2 XIIIIcim denarios, quos etiam in obitu suo sancto et monachis redonavit. Sed filius ejus Vivianus sancto et monachis tandiu
l.3 abstulit, donec corporis infirmitate eum ammonente, sancto et monachis eos in perpetuum confirmavit, annuente
l.4 Basilia uxore sua, et Gervasio filio ejus, astantibus et audientibus plurimis cum Ansgerio et Motberto monachis. Cum vero
l.5 ipse Vivianus ad finem suum pervenit, nimis adjurans deprecatus est Basiliam et precipue Gervasium quem suȩ possessionis
l.6 relinquebat heredem, ut non solum supradictas res confirmarent, verum etiam de expleto relictȩ sibi hereditatis, Ger-
l.7-vasius omni anno locum et monachos Sancti Albini recognosceret. Hujus rei auditores fuerunt, Motbertus monachus, Petrus monachus
l.8 filius Girorii de Bello Pratello qui eum sepelivit, Haimericus Fac Malum, Drogo de Vallibus. Postquam autem ipsum Vivianum
l.9 monachi Sancti Albini honorifice et convenienter in cimiterio suo sepelierunt, venit Gervasius cum Basilia matre sua in capi-
l.10-tulum Sancti Albini, et ibi condonavit Deo et sancto Albino et monachis pro anima sua, et patris, et matris, dimidium modium frumenti,
l.11 et dimidium modium vini omni anno vitȩ suȩ, ita ut heres ejus post ipsum similiter faceret. Donavit etiam Basilia post
l.12 obitum suum decimam totam de Alischiaco in parroechia de Guilcio, quam de mariagio suo habebat. De his autem rebus fecerunt
l.13 ambo mater et filius donum super altare sancti Albini, accipientes pro hoc sibi, et animȩ Viviani, et filiorum, vel fratrum, aut
l.14 sororum suarum, beneficium et societatem monachorum. Testes hujus rei sunt isti, Stabilis de Cuone, Stephanus de Genevrea, qui
l.15 cum ipsis beneficium suum acceperunt, Durandus presbiter de Cuone, Otgerius de Chamaziaco, qui tunc famulus erat Motberti monachi.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 128-130, n° 639.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3297 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3297»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3297/. Date de mise à jour : 29/03/12.