Angers, AD Maine-et-Loire, H 197 fol. 23

<< < / > >>

Numéro3296

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1110(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche416   mm

Hauteur à droite407   mm

Largeur en haut225   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurRoaldus, son épouse et ses fils de  LUIGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Notice dans laquelle, après avoir rappelé comment, entre 1082 et 1106, Rouauld de Luigné avait abandonné à Saint-Aubin tous ses droits sur les Alleuds, les moines relatent l'accord intervenu entre eux et Ploquin, fils de Rouauld.

Texte

l.1 In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,[amen. Ver]itatem litteris tradere disponimus, qualiter Roaldus de
l.2 Luniaco cum uxore sua, et filiis [suis, nob]iscum concordiam fecit, qualiter se eam servaturum in capitulo
l.3 Sancti Albini coram universis monachis, et multis ex ordine laicali promisit. Igitur primo die Penteco-
l.4-stes venerunt in capitulum Sancti Albini ipse Roaldus, et uxor ejus, et duo filii ejus primogeniti, et ibi
l.5 ab ipso abbate et a monachis acceperunt societatem et benefitium loci Sancti Albini, dimittentes omnem
l.6 calumpniam quam mittebant in terra Beati Albini, quȩ est apud Alodos. Ibi etiam devenit Roaldus
l.7 homo Girardi abbatis, videntibus cunctis qui aderant monachis et laicis. Hoc idem facient filii
l.8 ejus, cum sibi invicem succedent in paternum honorem, post mortem patris sui, videlicet homines
l.9 erunt abbatis qui eo tempore erit. Preterea in eodem loco promisit Roaldus abbati et monachis, quod
l.10 quandam matronam cui nomen erat Adelais de Roho, quȩ etiam pro supradicta terra discordiam cum
l.11 monachis habebat, ad viam memoratȩ pacis et concordiȩ faceret venire. Si vero venire nollet,
l.12 fevum quod de eo habet tamdiu in manu sua teneret, donec paci et concordiȩ consentiret.
l.13 Hoc idem fiet de viris generis sui, qui mortua ea heredes ejus futuri sunt, si rixam et bellum
l.14 adversus monachos exercere voluerint. His ita peractis, abbas Girardus et tota congregatio
l.15 Beati Albini donavit eis in fȩvum unam domum apud Andecavem, et quendam arpennum vinearum
l.16 et duas mansuras terrȩ apud Alodos, nichil in ea retinentes preter decimam. Si autem quilibet
l.17 in ipsa terra domos construxerint, et in eis manserint habitatores ejus, ȩcclesiȩ Sancti Albini
l.18 reddent quod parrochi reddere solent, id est denarium, et candelam, et sepulturam. Preterea hanc
l.19 convenientiam habuit eis abbas cum omni congregatione, quod post mortem singulorum facient pro eis
l.20 quantum faciunt pro monachis suis defunctis. Testes qui hoc viderunt sunt isti, Giraudus prepositus,
l.21 Hucbertus Bos nepos ejus, Radulfus Porpenset, Gaufridus Burgundio, Ingelbaudus Eschevit, Ande-
l.22-fredus filius Guidonis, Fulcherius de Coorniaco, Hucbertus Collum Caprȩ, Rainaldus de Lineriis, Isembardus
l.23 de Ambazia, Alricus sutor. De familia Sancti Albini, Aldulfus prepositus, Warinus frater ejus, David
l.24 de Mairono, Rotbertus de Treviis, Christianus Pichardus, Rainerius Gaudinus, Aldulfus sutor, Rainaldus
l.25 Grandis, Barbotinus, Haimmarus Malspetit, Charlopins, Johannes Pelerins, Jervasius ostiarius, Gervasius
l.26 cementarius, Albertus segrestarius, Girardus Hyrcus, Rainaldus Recordellus, Stephanus Redoiet, Albertus del Fornil,
l.27 Morellus, Bisellus de Mairono, Vivianus infirmarius, Samazolus, Firmatus, Girardus Goaldus, Popardus,
l.28 Herbertus filius Hugonis de Leriaco.
l.29 Abbas Girardus capituli communis assensu Roaldo de Lugniaco pacis et concordiȩ gratia vineas et
l.30 terras tribuens, inter cȩtera quoque domum unam apud Andecavem largitus est. Post obitum autem Roaldi,
l.31 Poloquinus filius ejus domum hanc accipere renuens, Archembaldum abbatem tunc temporis abbatiȩ presidentem
l.32 importunitate sua exinde satis superque fatigavit. Cujus importunitati abba cedens, ad omnem
l.33 litis occasionem de medio removendam, domo detenta Peloquino eidem quendam prebuit arpennum
l.34 vinearum juxta arpennum illum, quem Girardus abbas Roaldo patri hujus Poloquini ut suprascriptum est,
l.35 dederat. Sic igitur ab [...12...] occasione remota, ad pacis et concordiȩ bonum firmius
l.36 confirmandum hanc [...15... co]ncessit diligenter abbati, agricolas scilicet terrae
l.37 illius quam pro supradicta [...17...]os possidebat, fruges a campis non delaturos nisi
l.38 monacho qui apud [...30...]s aut nunciis premunito. Ex
l.39 hac autem conve[nientia...25...]cio fuerat, monachis dicentibus
l.40 se cum Roaldo [...30...] Poloquino hoc e contrario
l.41 denegante, sed [...30...] concessione quievit, videntibus
l.42 et audientibus istis, Fulchone ce[...18...], Tantardo coco.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3296 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3296»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3296/. Date de mise à jour : 29/03/12.