Angers, AD Maine-et-Loire, H 114 fol. 81

<< < / > >>

Numéro3292

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date04/01/1113(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche495   mm

Hauteur à droite481   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurFoulques V le Jeune, comte d'ANJOU

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Notice de l'abandon consenti par Foulques le Jeune d'une rente que lui devait l'abbaye de Saint-Aubin sur la terre de Fromentières ; notice de l'abandon par Foulques des coutumes qu'il avait sur les celliers de l'aumônier et des moines de Saint-Aubin.

Texte

l.1 Post mortem Fulchonis Rechim Andecavensis comitis, Fulcho Junior filius ejus defuncto patri compassus, consuetudinem quandam quȩ in terra elemosinȩ Beati
l.2 Albini Frumentariis nomine, ad eum jure antecessario pertinebat, unum scilicet forrei sextarium, Deo et beato Albino, pro defuncti patris anima in capitulo Sancti
l.3 Mauricii perpetuo condonavit, videntibus et audientibus istis, Marbodo Redonensi episcopo, Archembaldo abbate Sancti Albini, Harduino monacho, elemosinario Sancti Albini. Laicis,
l.4 Abbone de Brioleto, Radulfo Toaret, Radulfo de Grez, Carbonello de Sancto Michaele. Deinde vero Fulcho ipse, sororque ejus Redonensis comitissa, condonationem hanc
l.5 in ȩcclesia Sanctȩ Trinitatis ad defuncti patris tumulum signis presentibus confirmaverunt, videntibus et audientibus iterum istis, Herveo Rotundello, Radulfo Toaret, Widdone Babions
l.6 et aliis multis. S. Fulchonis [croix] comitis. S. comitissȩ [croix] Redonensis.
l.7 Fulcho junior comes, Fulchonis comitis filius, frater Marcelli Junioris, donavit Deo et sancto Albino pro anima patris sui ac predecessorum suorum
l.8 et pro sua anima, in opus pauperum consuetudinem illam quam habebat in elemosina Sancti Albini, id est banagium de proprio cellario elemosinarii.
l.9 Dedit etiam consuetudinem jaleagii quam habebat in cellario dominico monachorum. Hoc itaque donum quemadmodum supradictum est fecit idem Fulcho
l.10 in opus pauperum per manum Harduini elemosinarii Sancti Albini, quem etiam ex eodem dono cum cyrotheca quadam quȩ reservatur apud nos in testimonium
l.11 hujus rei propria manu investivit. Quod ille suscipiens, pedibus ejus se prostravit, videlicet ut et hoc sempiternum memoriale fieret, et doni hujus foret
l.12 indefitiens firmamentum. Actum est hoc Andecavis in domo Gosfredi de Blaizone, capellani comitis, anno incarnationis dominicȩ MCXIII, indictione VI,
l.13 in die nonas januarii, presentibus testibus idoneis, quorum nomina infra habentur: Gaufridus de Blaizone, capellanus comitis, Harchaloius, Harduinus camerarius
l.14 [com]itis, Arnulfus Restivus cellararius ejus, Willelmus de Lochuns et Thescendes uxor ejus, Ausfredus pelletarius. De monachis: Harduinus elemo-
l.15-sinarius, Warnerius sacristarius. Signum Fulchonis [croix] comitis.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 33-34, n° 426 ; t. 1, p. 99, n° 84.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3292 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3292»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3292/. Date de mise à jour : 29/03/12.