Angers, AD Maine-et-Loire, H 83 fol. 1r°
Numéro3285
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1118(fiabilité :artem)
LieuMontreuil-Bellay(lat :apud Mosteriolum)
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche172 mm
Hauteur à droite177 mm
Largeur en haut177 mm
Largeur en bas154 mm
AuteurJosselin de CAMPO CAPRIO
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBIN d'ANGERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Omnibus presentibus et futuris cognitum esse volumus quia omnia prata que Goscelinus monachus Sancti Albini [in feodo]
l.3 Marcoardi de Coldreio emerat, et que idem Marcoardus sancto Albino concesserat, post mortem ejus calumpniati [sunt]
l.4 monachis Goscelinus de Campo Caprario et Oliverius de Mesnilio, qui honorem ipsius Marcoardi adepti fuerant. D[einde]
l.5 ARCHEMBALDUS abbas et monachi Sancti Albini placitum cum eis acceperunt, et in curiam donni Berlaii tempore placit[i c]um aliquantis
l.6 amicis suis advenerunt. In qua curia, Goscelinus de Campo Caprario et Oliverius de Mesnilio advenientes, diu multumque
l.7 super predictis pratis cum abbate et monachis contenderunt. Tamdem vero abbas et monachi consiliis amicorum [suorum] ad-
l.8-quiescentes, quia omnis justicia interiit, concordiam cum predictis militibus fecerunt, et quadringentos solidos
l.9 dederunt, ut supradicta prata eis in elemosinam concederent. Qui pro hoc dono omnem calumpniam quam monachis [infe]-
l.10-rebant, guirpiverunt, et eadem prata Sancto Albino in elemosinam concesserunt. Pro his pratis reddet monachus
l.11 de Mairono per singulos annos tres solidos de censu supradictis militibus, et quando voluerint ipsi mili[tes]
l.12 eadem prata mensurabuntur, et tunc si amplius inventum fuerit de pratis, unde debeant monachi majorem c[ensum]
l.13 reddere, reddent tunc quantum rectum fuerit, et accipietur ab eisdem dominis sine ulla occasione, et sine ulla l[ite].
l.14 Hec concordia apud Mosteriolum in domo donni Berlaii facta est, ipso Berlaio presente, et Giraldo filio ejus, presentibus
l.15 [...].
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3285 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3285»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3285/. Date de mise à jour : 29/03/12.