Angers, AD Maine-et-Loire, H 51 fol. 3

<< < / > >>

Numéro3279

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date30/11/1113(fiabilité :édition)

LieuAngers(lat :apud monasterium Sancti Albini)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite535   mm

Largeur en haut348   mm

Largeur en bas349   mm

AuteurMaurice  de  MONTBAZON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Après de longs procès et pour éviter de retomber en servitude, Maurice, fils d'Aimeric de Montbazon et d'une colliberte affranchie, abandonne à Saint-Aubin toutes ses prétentions sur le Puits-Anceau et le fief-Constantin.

Fac-similé

Texte

l.1 OMNIBUS NOTUM esse volumus quia Godefredus filius Hildemanni Sancti ALBINI prepositus, homo fuit Sancti Albini de capite suo. Hic accepit uxorem
l.2 nomine Adelait comitis Andecavensis et Rotberti Burgundi colibertam, genuitque tres filias ex ea, Agnetem scilicet, Girbergam et Aremburgim. Quȩ cum ad nubiles
l.3 annos pervenissent, secundum morem colibertorum partite sunt. Primam, quȩ vocabatur Agnes, Otbrannus abbas Sancti ALBINI accepit, quȩ postea Giraldum Calvellum maritum
l.4 duxit, qui et ipse ex familia sancti Albini erat. Reliquas duas Fulcho comes et Rotbertus Burgundus sibi vindicaverunt, quȩ tamen postea a predicto comite et a Rotberto Burgundo
l.5 manumissȩ sunt. Liberȩ factȩ ac per hoc a rebus patris sui Godefredi funditus separate, maritos acceperunt. Una earum Girberga videlicet Engelbaudo qui cognominatus
l.6 est Eschevit nupsit, aliam quȩ dicebatur Aremburgis Haimericus de Monte Basonis conjugem accepit. Elapso autem multo tempore cum utreque genuissent filios
l.7 et filias, et filius Engelbaldi Eschevit nomine Simon jam adolevisset, fiscum avi sui predicti scilicet Godefredi reposcere cepit, hoc est censivam de Puteo Ansaldi
l.8 et fiscum Constantini Carbonelli. Quid plura ? Accepto consilio GIRARDUS Sancti ALBINI abbas fiscum Godefredi prepositi predicto Simoni sicut rectum erat reddidit. Quem
l.9 fiscum cum ille parvo tempore tenuisset, et tandem resscisset quia non poterat esse ingenuus quamdiu fiscum coliberti possideret, presente Milone Romane sedis legato, eundem
l.10 sepedictum fiscum in manum Girardi abbatis cum servitutis dedecore abjecit. Illo ita egresso, Girardus abbas et monachi Sancti Albini supradictas res pluribus annis sine ulla
l.11 calumpnia tenuerunt. Postea cum filius Haimerici de Monte Basonis nomine Mauritius juventutis annos attigisset, non solum fiscum quem Simon cognatus suus reliquerat,
l.12 sed etiam multas alias res monachis Sancti ALBINI calumpniari cepit, quas subter annotavimus. Preposituram illorum, quam Godefredus avus suus tenuerat per fiscum, reposcebat.
l.13 Unam quoque mansuram terre apud Campigniacum, preterea IIIes quarterios vineȩ apud locum qui Clum vocatur, et censivam de Puteo Ansaldi cum fisco Constantini Carbonelli
l.14 reclamabat. Abbas igitur Archembaldus et monachi Sancti ALBINI, congregato cȩtu magnorum virorum in curia sua, auditis rebus quas Mauritius reposcebat, calumpnias ejus
l.15 evidenti juditio refutaverunt, partim quia quasdam res poscebat quas non habebant, partim vero quia de illis rebus [quas] habebant, tam longo tempore sine ulla calumpnia
l.16 tenuerant, ut jam inde nulli respondere deberent. Cui juditio ille minime adquiescens, ubi provinciam sine justitia vidit, res monachorum furto aggressus vineas incidit,
l.17 domos et molendinos incendit aliaque quam plurima dampna eis intulit. Qua de re abbas et monachi, dominis et amicis suis clamorem facientes et rectum offerentes,
l.18 illum tergiversantem et rectum evitantem, excommunicari fecerunt. Quo excommunicato, dum nec sic ille requiesceret, apud Hucbertum de Campania de illo abbas conquestus est. Homo
l.19 quippe illius idem Mauritius erat. Hucbertus ergo promissit se abbati rectum facere de Mauritio, si abbas ipsi Mauritio rectum facere vellet. Nec abbas renuit. Quapropter apud
l.20 Duristallum utrimque placitaturi conveniunt. Auditis rebus omnibus et optime peroratis, Hucbertus juditium accepta occasione distulit. Unde factum est ut iterum
l.21 atque iterum, sepe et sepe, pro eadem re predictum castrum supramemoratus abbas cum multis amicorum frequentaret, ubi post multas lites et contemptiones, maximo juditio
l.22 congregato, sic res illa finita est. Rogavit Hucbertus de Campania Archembaldum abbatem, ut postpositis reliquis rebus et dictis, ad caput placiti utreque partes redirent.
l.23 Quo impetrato, Mauritius res quas calumpniabatur sicut suprascriptȩ sunt exposuit. Expositis ergo calumpniis, designati judices interrogant abbatem et monachos, utrum
l.24 de illis rebus quas Mauritius ab illis expetebat, parentes illius aliquid tenuisse recognoscerent. Ad quod respondit abbas quia Godefredus avus istius Mauritii, preposituram eorum
l.25 non in fiscum, sed sicut serviens, et sicut homo Sancti Albini de capite suo habuisset, ita ut eo adhuc vivente, abbas ipsam preposituram aliis commendaverit, et eam in vita ipsius Godefredi
l.26 Bernerius et Aldulfus habuerint, sed plane censivam de Puteo Ansaldi et fiscum Constantini Carbonelli habuit. Post hanc abbatis responsionem, judices subintulere: Domine
l.27 abbas, judicamus quia debetis Mauritium revestire de illis rebus quas avum illius tenuisse recognoscitis, hoc est de fisco Constantini Carbonelli, et de censiva Putei Ansaldi. Pro qua re
l.28 tamen debet vobis convenienter dare de pecunia sua, justa modum fisci illius. Cumque sicut rectum est, revestieritis eum, ipse postea respondebit vobis, si eum de capite suo impetieritis.
l.29 Hoc judicium abbas audiens, inito consilio, Mauricium de supradictis rebus revestire disposuit. Sed Mauricius intelligens quia si fiscum avi sui de abbate suscepisset, etiam
l.30 servitutis dedecus indueret, per amicos suos de hac re quesivit concordiam. Qua perscrutata venit in capitulum Sancti Albini cum Aremburge conjuge sua et Jofredo
l.31 Brichet, sororgio suo, ibique omnia quȩ monachis Sancti ALBINI calumpniatus fuerat, in manum Archembaldi abbatis cum uno cultello penitus dimisit, et predicta uxor ejus, moxque eundem
l.32 cultellum super altare sancti ALBINI detulit. Hoc facto, regressus in capitulum Sancti ALBINI, Haimerico Camaillardo manum ejus tenente, fidem suam dedit, quod hanc concor-
l.33-diam quam tunc faciebat toto tempore vite sue abbati et monachis Sancti ALBINI conservaret. In eadem quoque fidutia promisit, quia istas res quarum calumpniam tunc dimittebat,
l.34 monachis Sancti ALBINI contra insurgentes deinceps adversarios pro posse suo tutaret et defenderet, excepta datione pecuniȩ suȩ, et quod hȩc omnia filium suum
l.35 concedere faceret, cum ille, qui tunc parvulus erat, ad legitimam etatem perveniret. Hac fide ita promissa, Mauricius omnia de quibus ibi fidem suam dederat in eodem capitulo
l.36 super sanctas reliquias juravit. Ergo his rebus ita pacatis, dedit abbas Archembaldus predicto Mauricio XII libras denariorum. Testes qui cum abbate et toto conventu ceno-
l.37-bii ibidem affuerunt, et hoc viderunt et audierunt, Guillelmus Musca, Mainerius de Sancto Laudo, Babinus de Sancto Laudo, Stephanus capellanus, Giraldus prepositus, Aimericus Cama-
l.38-illardus, Fulbertus pelletarius, Aufredus pelletarius, Karius. De nostris hominibus, Rotbertus prepositus, Paganus de Sancto ALBINO, Samazollus, Warinus Pulsatus, Guarinus Modicus,
l.39 Paisantus, Mauricius de Saiaco et filius ejus Mauricius, aliique multi.
l.40 Actum apud monasterium Sancti ALBINI pridie kalendas decembris, anno ab incarnatione Domini MCXIII, indictione VII, comite Andegavensi Fulcone juniore, ipsius urbis Rainaldo tunc pontifice.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3279 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3279»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3279/. Date de mise à jour : 29/03/12.