Angers, AD Maine-et-Loire, H 51 fol. 1

<< < / > >>

Numéro3277

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche286   mm

Hauteur à droite292   mm

Largeur en haut416   mm

Largeur en bas416   mm

AuteurAimeric, frère de Manseau

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBIN d'ANGERS

Regeste

Aimeric, frère de Manceau, est débouté devant la cour de Saint-Aubin de ses réclamations sur la vigne de Clément, homme de Saint-Aubin, et second mari de sa belle-soeur.

Texte

l.1 Quia superhabundante iniquitate in tantum veritates a filiis hominum diminute sunt ut quod heri fecimus hodie vix vel nunquam ita factum esse recognoscamus, idcirco facta nostra
l.2 testibus adhibitis scriptis mandamus ut sic veritatem vel inviti fateamur. Notum igitur sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Herveus Recordellus achatavit dimidium
l.3 arpennum vinee et medietatem quarterii a Mansello filio Rotberti sexaginta et quinque solidis, et buiragium inde apud Varennam publice fecit. Quod cum audisset Haimericus, frater ejusdem Manselli,
l.4 calumpniam intulit. Unde aliquandiu contentione interposita, tandem hujusmodi concordia facta est. Dedit illi Herveus, ille scilicet qui vineam emerat, X solidos, et concessit vineȩ venditionem
l.5 et Mansello fratri ejus gonelam. Hoc viderunt et audierunt Gaufridus de Varenna, Constantius Aquatret, Andreas Bodins, Letbaudus Bruslet, cum aliis pluribus. Facta autem hac concordia, quandiu
l.6 Herveus vixit, quietam et solidam tenuit. Illo vero mortuo, quidam Clemens, homo videlicet Sancti Albini, duxit uxorem illius, cum vinea de qua loquimur. Quam vineam per decem annos sine alicujus calumpnie
l.7 molestia quietam habuit. Transactis autem X annis, supradictus Haimericus calumpniam iterum intulit. Unde factum est ut in curia Sancti Albini illius vinee causam acturi ambo convenirent, et definitum est ibi
l.8 penitus secundum leges humanas Haimericum jus nullum in vinea habere, de qua in spatio decem annorum calumpniam nullam fecerat. Hujus placiti diffinitionem, si Haimericus vel aliquis alius unquam negare voluerit,
l.9 testes isti perhibeant veritatem, Willelmus Mainerius de Doeto, Mauritius de Escharbot, Aldulfus prepositus Sancti Albini, Beringerius Pancevalt, Lucas de Castro Gunterii.

Bibliographie

BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 27-28, n° 421.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3277 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3277»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3277/. Date de mise à jour : 29/03/12.