Angers, AD Maine-et-Loire, G 826 fol. 43

<< < / > >>

Numéro3269

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1108(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche171   mm

Hauteur à droite164   mm

Largeur en haut462   mm

Largeur en bas452   mm

AuteurHugues  de  MILLY

BénéficiaireTrèves-Cunault, prieuré de Saint-Philibert de Tournus

Regeste

Don par Hugues de Milly, fils d'Eblon et d'Ermengarde, de l'église Saint-Pierre de Milly et de toute la terre en dépendant à l'abbé de Tournus Pierre et au prieuré de Cunault.

Texte

l.1 Si igitur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ea quȩ temporibus nostris acta fuerint, ad eorum omnium noticiam qui futuri sunt transmittere curamus, nullo dignius modo quam litterarum
l.2 memoria id fieri posse consideramus. Ista enim modo quȩcumque patres nostri memoriȩ digna in illis diebus peregerunt melius ac frequentius noticiȩ nostrȩ
l.3 aperta reliquerunt. Proinde quod in hoc tempore ratum ac in perpetuum stabile firmamus, presenti scriptura posteritati omni breviter
l.4 [...], mandamus ita scribentes. Ego Ugo de Miliaco filius Eblonis et Ermengardis pro remedio animarum eorumdem parentum meorum
l.5 [et r]emissione omnium peccatorum et uxoris meȩ Aldiardis necnon pro incolumitate filiorum meorum simulque pro tutela et
l.6 [...] hominum et rerum meorum ecclesiam sancti Petri quȩ Miliaco sicut habeo et possideo habeo dico in dominio et possideo in preterito
l.7 [tam] in decimis quam in sepulturis et offerendis domino Deo et beatȩ Mariȩ et sancto Philiberto atque beato Maxenciolo simulque domno
l.8 Petro abati Trenorcii et monachis suis locoque Cunaldi dono atque in perpetuam absque omni calumnia eis habere comcedo
l.9 cum tota illa terra ad eandem ecclesiam pertinente.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3269 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3269»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3269/. Date de mise à jour : 29/03/12.