Angers, AD Maine-et-Loire, G 785 n° 1
Numéro3259
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1047(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche614 mm
Largeur en haut308 mm
Largeur en bas293 mm
AuteurHubert, évêque d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 domnum Hubertum Andecavensem gratia Dei praesulem pro rede[m]ptione animae
l.3 suae parentumque suorum Huberti scilicet vicecomitis et Emelinae, fevum omne
l.4 quod de eo Leodegarius presbiter tenebat in curia Alnetensi, in loco qui dicitur Ad Rupes
l.5 Fulberti, id est molendinum unum cum banno consuetudinario, domum unam,
l.6 terram quoque arabilem vel quicquid de eo tenebat, sancto MARTINO Majoris Mo-
l.7-nasterii dedisse. Hoc Leodegarius ipse cum filiis suis gratanter annuit, insuper
l.8 et quartam partem molendini praefato sancto jam quasi arras vel revestitionem
l.9 caeterorum possidendam tradidit. Reliqua omnia post suum filiorumque suorum
l.10 decessum habenda delegavit, ita ut cum quilibet eorum defunctus fuerit, vel
l.11 monachus factus mortuus mundo vixerit Deo, pars ejus mox in sancti MARTINI dominium
l.12 transeat, donec omnibus mortuis simul omnia possideat, tantum in vita memoratus presbiter dominus
l.13 omnium fiat. Haec ut undique firma essent et rata, et ab omni calumniarum interpella-
l.14-tione liberrima, Radulfus vicecomes et uxor ejus Emelina, necnon et filii eorum, Hubertus
l.15 et Radulfus Paganus, sic enim quia jam grandiusculus nondum baptizatus erat vocabatur, filiae
l.16 quoque eorum Hadebergis et Godehildis libenter annuerunt, gratisque firmaverunt.
l.17 Primo quidem lusdi auctorizavit hoc ipse Radulfus et filius ipsius ejusdem nominis,
l.18 secundo cum redirent de Sancto Egipdio donum posuerunt super altare sancti MARTINI.
l.19 Testium nomina qui rei huic interfuerunt, haec sunt: [colonne1] Hubertus episcopus, Beringerius thesaurarius, Leodegarius presbiter, Landricus clericus, Wlgrinus monachus, Rainaldus major, [colonne2] Radulfus vicecomes, Hubertus filius ejus, Radulfus filius ejus, Marcoardus suus homo, Rainaldus suus homo, Rotbertus major.
Notes
Bibliographie
BOUSSARD (Jacques), Les évêques en Neustrie avant la réforme grégorienne (950-1050 environ), in Journal des Savants, 1970, p. 161-196, p. 194-195, n° 1.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3259 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3259»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3259/. Date de mise à jour : 29/03/12.