Chartres, AD Eure-et-Loir, H 4861

<< < / > >>

Numéro3254

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1120(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche443   mm

Hauteur à droite464   mm

Largeur en haut185   mm

Largeur en bas169   mm

AuteurAdam  de  DANGEAU

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Diu est fratres karissimi, quod antiquus hostis insidiatur
l.2 humano generi. Quia postquam ipse amisit dei
l.3 visionem, celestiumque angelorum dignitatem, omnes quoscumque
l.4 videt illuc ascendere unde ipse descendit per superbiam suam,
l.5 sine intermissione cupit devorare ac dilaniare. Quia ipse est
l.6 lupus rapax, qui dispergit oves. Et ille est leo rugiens sicut
l.7 dicit apostolus, qui quȩrit semper quem devoret. Studium vero illius atque
l.8 voluntas, est semper nocendi Christi fidelibus, non potestas. Ipse vero non
l.9 habet potestatem, nisi data fuerit ei a domino, Job attestante, qui ait:
l.10 Diabolo tribuatur nocendi voluntas, domino meo probandi potestas.
l.11 Multum vero fratres relaxatur karitas in hoc seculo, et multiplicatur
l.12 avaritia suadente diabolo. Dona vero et elemosinȩ sanctȩ ȩcclesiȩ,
l.13 cito traduntur oblivioni ab inperitis. Et ideo necesse est nobis
l.14 notificare ac scribere dona atque beneficia sanctȩ ȩcclesiȩ, ne aliquando
l.15 veniant in oblivionem humane fragilitatis. Nunc igitur scitote fratres, tam
l.16 futuri quam presentes, Adam Dangioli concessisse nobis elemosinam
l.17 matris suȩ Adelaidis totam, terram videlicet [...15...]
l.18 et [.....] piscatione et unam somam vini. Filium quoque Nivardi
l.19 cui supradicto loricam et galeam Adam [..?] militis filii Anselmi dedimus pro [...?] concessione ist[...]
l.20 atque sorores illius quatuor, Adam quoque
l.21 vivente medietatem accipere. Post obitum vero illius [...10...]
l.22 ad ȩcclesiam. Hȩc viderunt et audierunt omnes isti quorum nomina
l.23 hic inserta sunt, Paganus frater archidiaconi, Guitbodus filius Anselmi, Guiardus miles, Ingerrannus miles,
l.24 Albertus major, Guarnerius major, Rainaldus quoquus, atque Rainardus frater ejus, Gausbertus frater Alberti majoris,
l.25 Rainbodus Calvus, et Sadinus filius ejus, Arduinus de Puteo, Balduinus corvesarius, Balduinus cliens, Milo miles,
l.26 Guillelmus mercator, et Bartolomeus frater ejus, Grimodus monetarius, Augerius filius Lamberti Cotiaci, Ohodus qui X solidos habuit.
l.27 Hoc totum factum est per episcopum Meldensem Manasen atque fratres suos scilicet
l.28 domnum Petrum, ac Ansoldum, et ita silgillatum est sigillo nostro et nos anate-
l.29-matizamus et excommunicamus omnes illos qui contrarii de illa terra
l.30 ad monachos existerint.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3254 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3254»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3254/. Date de mise à jour : 29/03/12.