Chartres, AD Eure-et-Loir, H 3385
Numéro3248
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1083(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche480 mm
Hauteur à droite471 mm
Largeur en haut254 mm
Largeur en bas258 mm
AuteurGeoffroi Ier, évêque de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quod vir quidam GIROGIUS nomine Curvȩvillae dominus, unacum uxoris suȩ
l.3 Philippae, necnon et fratrum suorum Tetbaldi videlicet atque Simonis consensu et voluntate, aecclesiam
l.4 Sancti Nicholai in eodem Curvȩvillȩ castro sitam, BEATO MARTINO et monachis in ejus Majori Monasterio
l.5 Domino famulantibus, in quantum sibi pertinere videbatur, dare disponens, id rectius posse fieri estimavit,
l.6 si hanc eis GAUFREDUS Carnotensium tunc temporis episcopus auctoritatis suȩ dono, ejus saltim precibus confirmasset.
l.7 Cum igitur rei oportunitas accidisset, convocato Girogius Majoris Monasterii venerando abbate Bartholomeo,
l.8 tam ipse quam ejus uxor Philippa, unacum eodem abbate, prȩdicti episcopi GAUFREDI apud Pontem Goeni forte
l.9 tunc positi, prȩsentiam adierunt, et ut eorum vota concessionis suȩ gratia confirmaret, magnis
l.10 precibus exoraverunt. Quorum peticioni assensus sui gratiam episcopus praebens, supradictam Sancti Nicho-
l.11-lai aecclesiam BEATI MARTINI Majoris Monasterii monachis in perpetuum possidendam donavit, et
l.12 quiete concessit, ipsumque abbatem Bartholomeum de ea cum omnibus eidem aecclesiae pertinentibus, quae
l.13 GIROGIUS ipse dare decreverat, sollemni largitione revestivit. Pro qua nimirum concessione
l.14 tam Girogius quam ejus uxor gratias agens, ad pedes ilico episcopi uterque cecidit, et sic GIROGIUS
l.15 voti sui per omnia potitus effectu, donum quod devoverat gratanter complevit. Huic itaque
l.16 episcopi dono sive concessioni interfuit vir venerabilis INGERRANNUS Carnotensis ȩcclesiȩ
l.17 decanus, qui ad hȩc optinenda precibus suis apud ipsum episcopum plurimum impetravit, et alii
l.18 quam plurimi ejusdem aecclesiae clerici id ipsum concedentes, et ut fieret precibus insisten-
l.19-tes, quorum hic aliquos ad ipsius rei certitudinem declarandam conscripsimus, [colonne1] Ingerranus decanus, Adelardus subdecanus, Guillelmus Bigotus, Idbertus de Gordeiis, et plures alii de clericis. [colonne2] De monachis Majoris Monasterii, Odo de Braolio, Gaufredus de Humbleriis, Aeverdus de Carnoto, Theodericus prior de Chonia. [colonne3] De famulis eorum, Benedictus Gozengres, Ebulo Hasto de Bove, Rainbaldus de Columbariis, Giraudus Rufus, Durandus mariscalpus, Hubertus filius Hervei, Ingerricus filius Ansegisi.
Notes
Bibliographie
MERLET (René), Cartulaire de Saint-Jean-en-Vallée de Chartres, Chartres, 1906 (Collection des cartulaires chartrains, 1), p. 1-2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3248 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3248»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3248/. Date de mise à jour : 29/03/12.